Book 14
aspera pulmonem tussis quatit, et per anhela
igneus efflatur sitientum spiritus ora.
lumina ferre grauem uix sufficientia lucem
unca nare iacent, saniesque immixta cruore
expuitur, membrisque cutis tegit ossa peresis.
605
heu dolor! insignis notis bellator in armis
ignauo rapitur leto. iactantur in ignem
dona superba uirum, multo Mauorte parata.
succubuit medicina malis. cumulantur aceruo
labentum et magno cineres sese aggere tollunt.
610
passim etiam deserta iacent inhumataque late
corpora, pestiferos tetigisse timentibus artus.
serpit pascendo crescens Acherusia pestis
nec leuiore quatit Trinacria moenia luctu
Poenorumque parem castris fert atra laborem.
615
aequato par exitio et communis ubique
ira deum atque eadem leti uersatur imago.
Nulla tamen Latios fregit uis dura malorum,
incolumi ductore, uiros, clademque rependit
unum inter strages tutum caput. ut grauis ergo
620
primum letiferos repressit Sirius aestus,
et minuere auidae mortis contagia pestes,
ceu, sidente Noto cum se maria alta reponunt,
propulsa inuadit piscator caerula cumba,
sic tandem ereptam morbis grassantibus armat
625
Marcellus pubem, lustratis rite maniplis.
circumstant alacres signa auditisque tubarum
respirant laeti clangoribus. itur in hostem,
et, si fata ferant, iuuat inter proelia ferro
posse mori. socium miseret, qui sorte pudenda
630
in morem pecudum effudere cubilibus atris
inlaudatam animam. tumulos inhonoraque busta
respiciunt, et uel nullo iacuisse sepulcro
quam debellari morbis placet. ardua primus
ad muros dux signa rapit. tenuata iacendo
635
et macie in galeis abscondunt ora, malusque,
ne sit spes hosti, uelatur casside pallor.
infundunt rapidum conuulsis moenibus agmen
condensique ruunt: tot bellis inuia tecta
totque uno introitu capiuntur militis arces.
640