Book 14
in uulnus telum ac residentis puppe magistri
adfixit plectro dextram. nec deinde regenda
puppe manus ualuit flectenti immortua clauo.
dumque ad opem accurrit ceu capta nauita puppe,
ecce iterum fatoque pari neruoque sagitta
405
in medium perlapsa globum transuerberat ictu
orba gubernacli subeuntem munera Taurum.
Inrumpit Cumana ratis, quam Corbulo ductor
lectaque complebat Stabiarum litore pubes.
numen erat celsae puppis uicina Dione.
410
sed superingestis propior quia subdita telis
bella capessebat, media subsedit in unda
diuisitque fretum. clamantum spumeus ora
Nereus implet aquis, palmaeque, trahente profundo,
luctantum frustra summis in fluctibus extant.
415
hic audax ira magno per caerula saltu
Corbulo transgressus (nam textam robore turrim
appulerant nexae ferri compage triremes)
euadit tabulata super flammaque comantem
multifida pinum celso de culmine quassat.
420
inde atros alacer pastosque bitumine torquet,
ammentante Noto, Poenorum aplustribus ignes.
intrat diffusos pestis Vulcania passim
atque implet dispersa foros: trepidatur omisso
summis remigio, sed enim tam rebus in artis
425
fama mali nondum tanti penetrarat ad imos.
at rapidus feruor, per pinguis unguine taedas
inlapsus, flammis uictricibus insonat alueo.
qua nondum tamen intulerat uim Dardana lampas
parcebatque uapor, saxorum grandine dirus
430
arcebat fatumque ratis retinebat Himilco.
hic miser, igniferam dum uentilat aere pinum,
murali saxo per lubrica sanguine transtra
uoluitur in fluctus Lycchaei uulnere Cydnus.
fax nidore graui foedauit comminus auras
435
ambusto instridens pelago. ferus inde citatum
missile adorata contorquet Sabratha puppe
(Hammon numen erat Libycae gentile carinae
cornigeraque sedens spectabat caerula fronte):
Fer, pater, adflictis, fer, ait ‘Garamantice uates,
440