Book 11
ore adportabat, tanto per limina templi
turbine praecipitem reuoluti corporis actum,
ut saeuo adflictus saxo spectante piaret
tristia dicta Ioue et lueret uerba impia leto?
en ego progenies eius, qui sede Tonantis
85
expulit orantem et nuda Capitolia consul
defendit dextra.’ rabidum hinc palmasque uirorum
intentantem oculis proauitaque facta parantem
ut uidit maiore adeo crudescere motu,
excipit his frendens Fabius: ‘Pro cuncta pudendi!
90
sedes, ecce, uacat, belli uiduata procella:
quem, quaeso, e uobis huic imposuisse paratis
inque locum Pauli quemnam datis? an tua, Virri,
prima atque ante alios sors, concedente senatu,
te citat ac nostris aequat iam purpura Brutis?
95
i, demens, i, quo tendis; tibi perfida fasces
det Carthago suos.’ medio feruore loquentis
impatiens ultra gemitu cohibere furorem
fulminea toruum exclamat Marcellus ab ira:
‘Quae tandem et quam lenta tenet patientia mentem,
100
o confuse nimis Gradiui turbine Varro,
ut perferre queas furibunda insomnia consul?
nonne exturbatos iam dudum limine templi
praecipites agis ad portas, et discere cogis
semiuiros, quod sit nostro de more creati
105
consulis imperium? non umquam sobria pubes
et peritura breui, moneo, ocius urbe facesse.
muros ante tuos, ut par est, debita ductor
armatus responsa dabit.’ consurgere cuncti
hinc pariter magnoque uiros clamore premebant.
110
necnon et foribus propere Campana iuuentus
extulit ipsa gradum, tantaeque dolore repulsae
concitus Hannibalem uoluebat Virrius ore.
Fuluius (huic nam spondebant praesagia mentis
uenturum decus, et Capuae pereuntis imago
115
iam tum erat ante oculos) Non si Carthaginis inquit
‘ductorem uestris deuinctum colla catenis
Romam uictor agis, posthac intrare Quirini
sacratas dabitur sedes. tende ocius, oro,
quo mens aegra uocat.’ referunt haec inde citati
120