Book 10
claudantur portae (ruet haec ad moenia pestis)
dic, oro: rerum Fabio tradantur habenae.
nostris pugnauit monitis furor. amplius acta
quid superest uita, nisi caecae ostendere plebi
Paulum scire mori? feror an consumptus in urbem
285
uulneribus? quantine emptum uelit Hannibal, ut nos
uertentis terga aspiciat? nec talia Paulo
pectora, nec manis tam parua intramus imago.
ille ego—sed uano quid enim te demoror aeger,
Lentule, conquestu? perge atque hinc cuspide fessum
290
erige quadrupedem propere.’ tum Lentulus urbem
magna ferens mandata petit. nec Paulus inultum
quod superest de luce sinit: ceu uulnere tigris
letifero cedens tandem proiectaque corpus
luctatur morti et languentem pandit hiatum
295
in uanos morsus, nec sufficientibus irae
ictibus extrema lambit uenabula lingua.
iamque coruscanti telum propiusque ferenti
gressum exultantem et securo caedis Iertae
non expectatum surgens defixerat ensem
300
Sidoniumque ducem circumspectabat, in illa
exoptans animam certantem ponere dextra.
sed uicere uirum coeuntibus undique telis
et Nomas et Garamas et Celtae et Maurus et Astur.
hic finis Paulo. iacet altum pectus et ingens
305
dextera, quem, soli si bella agitanda darentur,
aequares forsan Fabio. mors additur urbi
pulchra decus misitque uiri inter sidera nomen.
Postquam spes Italum mentesque in consule lapsae,
ceu truncus capitis, saeuis exercitus armis
310
sternitur, et uictrix toto fremit Africa campo.
hic Picentum acies, hic Vmber Martius, illic
Sicana procumbit pubes, hic Hernica turma.
passim signa iacent, quae Samnis belliger, et quae
Sarrastes populi Marsaeque tulere cohortes.
315
transfixi clipei galeaeque et inutile ferrum
fractaque conflictu parmarum tegmina et ore
cornipedum derepta fero spumantia frena.
sanguineus tumidas in campos Aufidus undas
eiectat redditque furens sua corpora ripis.
320