Thesauros Literature Epic Punica

Punica

Punica Silius Italicus, Tiberius Catius

Book 1

 
nunc sude, nunc iaculo, nunc saxis impiger instat
 
aut hydro imbutas, bis noxia tela, sagittas
 
contendit neruo atque insultat fraude pharetrae,
 
Dacus ut armiferis Geticae telluris in oris
 
spicula quae patrio gaudens acuisse ueneno 325
 
fundit apud ripas inopina binominis Histri.
 
Cura subit, collem turrita cingere fronte
 
castelloque urbem circumuallare frequenti.
 
heu priscis numen populis, at nomine solo
 
in terris iam nota Fides! stat dura iuuentus 330
 
ereptamque fugam et claudi uidet aggere muros,
 
sed dignam Ausonia mortem putat esse Sagunto
 
seruata cecidisse fide. iamque acrius omnis
 
intendunt uires: adductis stridula neruis
 
Phocais effundit uastos balista molaris; 335
 
atque eadem ingentis mutato pondere teli
 
ferratam excutiens ornum media agmina rumpit.
 
alternus resonat clangor. certamine tanto
 
conseruere acies, ueluti circumdata uallo
 
Roma foret, clamantque super: ‘Tot milia, gentes 340
 
inter tela satae, iam capto stamus in hoste?
 
nonne pudet coepti, pudet ominis? en bona uirtus
 
primitiaeque ducis! taline implere paramus
 
Italiam fama, talis praemittere pugnas?’
 
Accensae exultant mentes, haustusque medullis 345
 
Hannibal exagitat, stimulantque sequentia bella.
 
inuadunt manibus uallum caesasque relincunt
 
deiecti muris dextras. subit arduus agger
 
imponitque globos pugnantum desuper urbi.
 
armauit clausos ac portis arcuit hostem 350
 
librari multa consueta phalarica dextra,
 
horrendum uisu robur celsisque niuosae
 
Pyrenes trabs lecta iugis, cui plurima cuspis,
 
uix muris toleranda lues, sed cetera pingui
 
uncta pice atque atro circumlita sulphure fumant. 355
 
fulminis haec ritu summis e moenibus arcis
 
incita, sulcatum tremula secat aera flamma,
 
qualis sanguineo praestringit lumina crine
 
ad terram caelo decurrens ignea lampas.
 
haec ictu rapido pugnantum saepe per auras, 360

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme