Book 1
Vrbe fuit media sacrum genetricis Elissae
manibus et patria Tyriis formidine cultum,
quod taxi circum et piceae squalentibus umbris
abdiderant caelique arcebant lumine, templum.
hoc sese, ut perhibent, curis mortalibus olim
85
exuerat regina loco. stant marmore maesto
effigies, Belusque parens omnisque nepotum
a Belo series, stat gloria gentis Agenor
et qui longa dedit terris cognomina Phoenix.
ipsa sedet tandem aeternum coniuncta Sychaeo.
90
ante pedes ensis Phrygius iacet, ordine centum
stant arae caelique deis Ereboque potenti.
hic, crine effuso, atque Hennaeae numina diuae
atque Acheronta uocat Stygia cum ueste sacerdos.
immugit tellus rumpitque horrenda per umbras
95
sibila; inaccensi flagrant altaribus ignes.
tum magico uolitant cantu per inania manes
exciti, uultusque in marmore sudat Elissae.
Hannibal haec patrio iussu ad penetralia fertur,
ingressique habitus atque ora explorat Hamilcar.
100
non ille euhantis Massylae palluit iras,
non diros templi ritus aspersaque tabo
limina et audito surgentis carmine flammas.
Olli permulcens genitor caput oscula libat
attollitque animos hortando et talibus implet:
105
‘Gens recidiua Phrygum Cadmeae stirpis alumnos
foederibus non aequa premit. si fata negarint
dedecus id patriae nostra depellere dextra,
haec tua sit laus, nate, uelis. age, concipe bella
latura exitium Laurentibus: horreat ortus
110
iam pubes Tyrrhena tuos, partusque recusent
te surgente, puer, Latiae producere matres.’
his acuit stimulis subicitque haud mollia dictu:
‘Romanos terra atque undis, ubi competet aetas,
ferro ignique sequar Rhoeteaque fata reuoluam.
115
non superi mihi, non Martem cohibentia pacta,
non celsae obstiterint Alpes Tarpeiaque saxa.
hanc mentem iuro nostri per numina Martis,
per manes, regina, tuos.’ tum nigra triformi
hostia mactatur diuae, raptimque recludit
120