Thesauros Literature Epic Argonautica

Argonautica

Argonautica Valerius Flaccus, Gaius 1st cent

Book 8

 
quin omnes aliialii Bon. 2, alti VM | populusque Bentley, sed cf. V 405 pariter populique patresque
 
mecum adsunt. magni virgo ne regia Solis
 
Haemonii thalamos adeas despecta mariti,
 
tot decuit coiissecoiisse Bon. 2, coire V | fulgere M 2, fulgurae V rates, tot fulgere taedas.'
 
Dixerat atque orans iterum ventosque virosque 285
 
perque ratis supplex et remigis
 
vexilla magistris. duo hemistichia excidisse vidit Leo; iam antea suppleverat Sudhaus per... remigis ipse recentis transtra ruit panditque novis vexilla magistris, quod comprobatur Stat. Theb. V 403 sqq.
 
illi autem intorquent truncis frondentibusfrondentibus M, frondibus V undam,
 
quaeque die fueratfuerat M, furat V raptim formata sub uno
 
et tantum deiecta suis a montibusa montibus M, amontibur V arbor
 
(quid dolor et veterum potuit non ira virorum?) 290
 
haud longis iam distat aquis, sequiturque volantem
 
barbara Palladiam puppem ratis, ostia done
 
Danubii viridemqueuiridemque M, uirilegemque V vident ante ostia Peucen
 
ultimaque adgnoscunt Argoi cornua mali.
 
tum vero clamorem omnes inimicaque tollunt 295
 
gaudia, tum gravior remis fragor, ut procul Argo
 
visa viris, unamque petunt rostra omnia puppem.
 
princeps navalem nodosi roboris uncum
 
arripit et longa Styrus prospectat ab unda
 
coniugio atque iterum sponsae flammatus amore. 300
 
iamque alii clipeos et tela trabalia dextris
 
expediunt, armantarmant M 2, amant V | picis unguine Bon. 1, pici sanguine V alii picis unguine flammas;
 
impatiens tremit hasta morae, nec longius inter,
 
quam quod tela vetet, superest mare. vocibus urgent
 
interea et pedibus pulsant tabulata frementes. 305
 
Cum subitas videre rates vibrataque flammis
 
aequora, non una Minyae formidine surgunt,
 
primus et in puppem deserta virgine ductor
 
prosilit et summa galeam rapitrapit M, rapat V altus ab hasta;
 
ense simul clipeoque micat; nec cetera pubes 310
 
segnius adreptis in litore constitit armis.
 
at tibi quae scelerum facies, Medea, tuorum?
 
quisve pudor Colchos iterum fratremque videnti
 
quidquid et abscisum vasto iam tuta profundo
 
credideras? ergo infausto sese occulit antro, 315
 
non aliud quam certa mori, seu carus Iason
 
seu frater Graia victus cecidisset ab hasta.
 
Haud ita sed summo segnis sedetsedet M 2, sed V aethere Iuno
 
aut sinit extrema Minyas decernere pugna,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme