Book 8
adsuetumque petunt plaustris migrantibus aequor.
Puppe procul summa vigilisuigilis M, uigiliis V post terga magistri
haeserat auratae genibus Medea Minervae;
atque ibi deiecta residens in lumina palla
flebat adhuc, quamquamquamquam M, quaquam V Haemoniis cum regibus iret,
205
sola tamen nec coniugiiconiugii M 2,coniugis V secura futuri.
illam Sarmatici miserantur litora ponti,
illa Thoanteae transit defletadefleta cod. regius, T 1 Pius, deflexa V Dianae.
nulla palus, nullus Scythiae non maeret euntem
amnis; Hyperboreas movit conspecta pruinas,
210
tot modo regna tenens; ipsiipsi RF Bon. 1, ipse V | murmure V quoque murmura ponunt
iam Minyae, iam ferre volunt. vix allevat ora
ad seras, siquando, dapes, quas carus lason
ipse dabat, iamdabat iam Bon. 1, dabam V | carambin M 2, carymbin V nubiferam transire Carambin
significans, iam regna Lyci, totiensque gementem
215
fallit ad Haemonios hortatus surgere montes.
Insula Sarmaticae Peuce stat nomine nymphae,
torvus ubiubi M, ilbi V | utraque M 2, utrasque V et ripa semper metuendus utraque
in freta per saevos Hister descendit alumnos.
solvere in hoc tandem resides dux litore curas
220
ac primum socios ausus sua pacta docere
promissamque fidem thalami foedusque iugale.
ultro omnes laeti instigant meritamque fatentur.
ipseipse Balbus, Ipsa V autem invitae iam Pallados erigit aras
incipit Idaliae numen nec spernere divae,
225
praecipueque sui, siquando, in tempore pulcher
coniugiiConiugii M, Coniugi V Minyas numquam magis eminet inter:
qualis sanguineo victoruictor M, om V, fort. gradiens vel veniens vel rediens Gradivus ab Hebro
Idalium furto subit aut dilecta Cythera,
seu cum caelestes Alcidae invisere mensas
230
iam vacat et fessum Iunonia sustinetsustinet M, stistinet V Hebe.
adnuit unanimisadnuit unanimis Meyncke, Adsunt unanimes V Venus, hortatorque Cupido
suscitat adfixam maestis Aeetida curis;
ipsa suas illi croceo subtegmine vestes
induit, ipsa suam duplicem Cytherea coronam
235
donat et arsuras alia cum virgine gemmas.
tum novus implevit vultus honor, ac sua flavis
reddita curacura M, curo V comis, graditurque oblita malorum.
sic ubi Mygdonios planctus sacerplanctu sacer V abluit Almo,
laetaque iam Cybele festaeque per oppida taedae,
240