Thesauros Literature Epic Argonautica

Argonautica

Argonautica Valerius Flaccus, Gaius 1st cent

Book 8

 
ex quoEx quoto M 2, Ex quo to V Colchida reges Sudhaus, litora reges Giarratano, nam singula V (ex 160) Thessalici subierunt Colchida reges,
 
quod nullae te, nata, dapes, non ulla iuvabant
 
tempora.tempora V, pocula d'Orville | aetraque M, aetraque V non ullus tibi tum color aegraque verba
 
errantesque genae atque alieno gaudia vultu
 
semper erant.erant Bon. 1, erat V | cur M 2, cura V cur tanta mihi non prodita pestis, 165
 
ut gener Aesonidesgener aesonides M, genaenerae sonides V nostra consideret aula
 
necnec Bon. 1, Ne V talem paterere fugam, commune fuisset
 
aut certe nunc omne nefas, iremus et ambae
 
in quascumque vias? pariter petiisse iuvaret
 
Thessaliam et saevi quaecumque estest M, om. V hospitis urbem.' 170
 
sic genetrix, similique implet soror omnia questu
 
exululans; famulae pariter clamore supremo
 
in vacuos dant verba notos dominamque reclamant
 
nomine; te venti procul et tua fata ferebant.
 
IndeInde M, Indi V diem noctemque volant. redeuntibus aura 175
 
gratior, et notae Minyis transcurrere terrae,
 
cum subito Erginus puppi sic fatur ab alta:
 
'vos' ait 'Aesonide, contenti vellere capto,
 
nec via quae superet nec quae fortuna videtis.
 
crastinaCrastina M, Crasti V namque dies trucis ad confinia ponti 180
 
Cyaneasque vocat, meminique,meminique Bon. 1, meminitque V | tuorum M 2, tioium V o Tiphy, tuorum
 
saxa per illa, pater, memini, venerande, laborum.
 
mutandum, o socii, nobis iter; altera ponti
 
eluctanda via et cursu, quem fabor, eundum est.
 
haud procul hinc ingens Scythici ruit exitus Histri, 185
 
fundere non uno tantum quem flumina cornu
 
accipimus; septem exit aquis, septem ostia pandit.
 
illius adversi nunc ora petamus et undam,
 
quaeQuae M, Quaem V latus in laevum ponti cadit; inde sequemur
 
ipsius amnis iter, donec nos flumine certo 190
 
proferat inque aliud reddat mare. sint age tanti,
 
Aesonide, quaecumque morae quam saeva subire
 
saxa iterum, quam Cyaneos perrumpere montes;
 
sat mihi: non totis Argo reditreddit M 1, reddit V ecce corymbis.'
 
haec ait ignarus fixas iam numine rupes 195
 
stare neque adversis ultra concurrere saxis.
 
reddidit Aesonides:'et te,te M, de V fidissime rector,
 
haud vani tetigere metus, nec me ire recuso
 
longius et cunctis redeuutem ostendere terris.'
 
protinus inde alios flectunt regesque locosque 200

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme