Thesauros Literature Epic Argonautica

Argonautica

Argonautica Valerius Flaccus, Gaius 1st cent

Book 8

 
egressi relegunt campos et fluminis ora
 
summa petunt. micat omnis ager, villisqueuillisque N, nillisque M comantem
 
sidereis totos pellem nunc fundit in artus,
 
nunc in colla refert, nunc implicat ille sinistrae.
 
talis ab Inachiis Nemeae Tirynthius antris 125
 
ibat, adhuc aptansaptans N, captans V umeris capitique leonem.
 
ut vero sociis, qui tunc praedicta tenebant
 
ostia, per longas apparuit aureus umbras,
 
clamor abab M 2, ad V Haemonio surgit grege; se quoque gaudens
 
promovet ad primas iuveni ratisratis M 2 T, rates V obvia ripas. 130
 
praecipites agitagit M, ait V ille gradus atque aurea misit
 
terga prius; mox attonitaatnotita V cum virgine puppem
 
insilit ac rapta victor consistit in hasta.
 
Interea patrias saevus venit horror ad auresaures M 2, auras V
 
fata domus luctumque ferens. fraudemque fugamque 135
 
virginis.hinc subitis †inflexit†inflexit codd., effulsit Heinsius, incessit Wagner, infelix Schenkl frater in armis, in omnibus codd. XV. saeculi post 385 leguntur, idem ordo fuit in V, ubi tamen vss. 366–385 et 136–153 uno folio exscisso perierunt, ordo versunum restitutus est in marg. codicis R
 
urbs etiam mox tota colt, volat ipseipse M 2, ipsa M senectae
 
immemor Aeetes, complentur litora bello
 
nequiquam; fugit immissis nam puppis habenis
 
Mater adhuc ambas tendebat in aequora palmas 140
 
et soror atque omnes aliae matresque nurusque
 
Colchides aequalesque tibi, Medea, puellae.
 
extat sola parens impletque ululatibus auras.
 
'siste fugam, medio refer huc ex aequore puppem,
 
nata,Nata M 2 N, Nota M potes. quo' clamat 'abis? hic turba tuorum 145
 
omnis et iratus nondum pater; haec tua tellus
 
sceptraque. quid terris solam te credis Achaeis?
 
quis locus Inachias inter tibi, barbara, natas?
 
istane votauota M T 1, cod. Bon., cod.regils, nota T, tota N domus exspectatique hymenaei?
 
hunc petii grandaeva diem? vellem unguibus uncis 150
 
ut volucris possem praedonis in ipsius ora
 
ire ratemque supra claroque reposcere cantu
 
quam genui. Albano fuit haec promissa tyranno,
 
non tibi; nil tecum miseri pepigere parentes,
 
Aesonide; non hoc Pelias evadere furto 155
 
te iubet aut ullas Colchis abducere natas.
 
vellus habe et nostris siquid super accipe templis.
 
sed quid egoegō suspectum quemquam immeritis incuso querellis?
 
ipsa fugit tantoque (nefas) ipsa ardet amore.
 
hoc erat, infelix, redeunt nam singula menti, 160

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme