Thesauros Literature Epic Argonautica

Argonautica

Argonautica Valerius Flaccus, Gaius 1st cent

Book 8

 
o utinam ergo meus pro te non omnia posset
 
atque aliquid dubitaret amor. quin nunc quoque quaeroquaero Bon. 2, quaere V 440
 
quid iubeas.— heu dure siles, magnumque minatur
 
nescio quid tuus iste pudor? mene, optime quondam
 
Aesonide, me ferre preces et supplicis ora
 
fas erat? haud hoc nunc genitor putat aut dare poenas
 
iam sceleris dominumque pati.' sic fata parantemparantem T, parentum V
 
reddereReddere M 2, Redde V dicta virum furiata mente refugit 445
 
vociferans. qualem Ogygias cum tollit in arces
 
Bacchus et Aoniis inlidit ThyadaThyada Heinsius, tyana V truncis,
 
talis erat talemque iugis se virgo ferebat
 
cuncta pavens: fugit infestos vibrantibus hastis
 
terrigenas, fugit ardentes exterrita tauros. huc transposuit Lemaire 450
 
si Pagasas vel Peliacas hinc denique nubes
 
cerneret et tenuitenui post Tempe add. Baehrens om V Tempe lucentia fumo,
 
hoc visu contenta mori. tunc tota querellis
 
egeritur questuque dies, eademque sub astris
 
sola movet, maestis veluti nox illa sonaret 455
 
plenaPlena M 2, Plana V lupis quaterentque truces ieiuna leones
 
ora vel orbatae traherent suspiria vaccae.vacc(a)e T Bon. 1, bacchae V
 
procedit: non gentis honos, non restat imago restat imago vel gloria restat Sudhaus, om. V, gloria magni T Ineter versus
 
Solis avi, non barbaricae decor ille iuventae, 460
 
qualis erat, cum Chaonio radiantia trunco
 
vellera vexit ovans interque ingentia Graium
 
nomina Palladia virgo stetit altera prora. et
 
haeret, et hinc praesens pudor, hinc decreta suorum secuml non cohaerentes nonnulli codd.deteriores haec interpolaverunt: Moestus at ille minis et nota Colchidos ira
 
dura premunt. utcumque tamen mulcere gementem 465
 
temptat et ipse gemens †et tempera dictis†:et tempera dictis V, et dictis temperat iras M 2 in marg., et tempora quaerere dictis Heinsius
 
'meneMane V | ultimos versus, nisi mortem in scribendo poetam oppressisse credas, sic fere constituendos et e. g. supplendos censet Sudhausius: temptat et ipse gemens quaerens et tempora dictis: 'mene aliquid meruisse putas? me talia velle pro tantis, inquit, meritis tibi praemia reddi?' aliquid meruisse putas? me talia velle ...'
← Previous 12 / 12

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme