Thesauros Literature Epic Argonautica

Argonautica

Argonautica Valerius Flaccus, Gaius 1st cent

Book 7

 
cura mei quocumquequocumque M 2, quodcumque V loco, quoscumque per annos; 480
 
atque hunc te meminisse velis et nostra fateri
 
munera,Munera M, Munerat V servatum pudeat nec virginis arte.
 
ei mihi, cur nulli stringunt tua lumina fletus?nulli stringunt tua l. fletus vel nullo stringuntur l. fletu Heinsius, nullos stringunt tua l. fletus V, nullo tinguuntur l. fletu Ruhnken
 
an me mox merita morituram patris ab ira
 
dissimulas?Dissimulas M, Dissimilis V te regna tuae felicia gentis, 485
 
te coniunx natiquenatique T 1 Schenkl, nataeque V, materque nonnulli apud Pium | abibo VC b,cf. Thes.l.L. 168, 50 sqq., obibo C a, vulgo manent; ego prodita abibo;
 
nec queror et pro te lucem quoque laeta relinquam.'
 
protinus hospes ad haec (tacitis nam cantibus illum
 
flexerat et simili iamdudum adflaratadflarat Pius, adflebat V, adflabat M, cod. Bon. amore)
 
'tune'Tune C, Tunc V ait 'Aesoniden quicquam te velle relicta 490
 
credis et ulla patipati Gronovius, peti V sine te loca? redde tyranno
 
me potius, recipe ingratos atque exue cantus.
 
quis mihi lucislucis M 2, locis V amor? patriam cur amplius optem,
 
si non et genitor te primam amplectitur Aeson,
 
teque tuo longe fulgentem vellere gaudens 495
 
spectat et ad primos procumbit Graeciaprocurrit Heinsius, sed ipsam Graeciam prosxunhsein Medeam sicut deam Iason blande promittit | graecia M, gratia V fluctus?
 
respice ad has voces et iam, precor, adnue, coniunx.
 
per te, quaequae Bon. 2, qui V superis divisque potentior imis,
 
perque haec, virgo,virgo T Bon. 2, ergo V tuo redeuntia sidera nutu
 
atque per has nostri iuro discriminis horas: 500
 
umquam ego si meriti sim noctis etsi meriti sim noctis et C, si meritis noctis V, si meriti, si noctis sim Langen (sum Baehrens) immemor huius,
 
si te sceptra, domum, si te liquisse parentes,
 
senseris et me tum non haec promissa tuentem,me tum —tuentem Heinsius, mea tum — uidentem V, me umquam — tuentem Baehrens, me iam — tuentem Langen
 
tum me non tauros iuvet evasisse ferosque
 
terrigenas, tum me tectis tua turbet in ipsis 505
 
flamma tuaeque artes; nullus succurrere contra
 
ingrato queat, et si quid tumtum Baehrens, tu V, tibi Burmann | istis Bon. 2, ipsis V, fort. igni est saevius istis,
 
adicias meque in medio terrore relinquas.'
 
audiit atque simul meritis periuria poenis
 
despondet questus semper Furor ultus amantum.amantum Kr., amantis V 510
 
Haec ubi dicta, tamen perstant defixusperstat defixus — dictis (514) habet Par. uterque,
 
et nuncnunc V, non Par. ora levant audaci laeta iuventa,
 
ora simul totiens dulcistotiens dulces C, toties dulc(e)is Maserius, Ald., totiens ducis V, dulces totiens Par. rapientia visus,
 
nunc deicit vultus aeger pudor, et mora dictis
 
redditur, ac rursus conterret Iasona virgo: 515
 
'accipe, perdomitis quae deinde pericula tauris
 
et quis in AeolioAeolio cod. Harlesii, Iunt. 1, aeoli V maneat te vellere custos;
 
nondum cuncta tibi, fateor, promissa peregi.
 
saevior ingenti Mavortis in arbore restat,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme