Thesauros Literature Epic Argonautica

Argonautica

Argonautica Valerius Flaccus, Gaius 1st cent

Book 7

 
Te quoque Thessalico iam serus ab hospite vesper
 
dividit et iam te tua gaudia, virgo, relinquunt,
 
noxque ruit soli veniens non mitis amanti.
 
ergo ubi cunctatis extremo in limine plantis
 
contigit aegra toros et mens incensa tenebris, 5
 
vertere tunc variosuarios M 2, uario V per longa insomnia questus
 
nec pereat quo scire malo, tandemque fateri
 
ausa sibi paulum,paulum V, causam Ph. Wagner medio sic fata dolore est:
 
'nunc ego quo casu vel quo sic pervigilperuigil M, pergil V usque
 
ipsa volens errore trahor? non haec mihi certe 10
 
nox erat ante tuos,tuos M 2, uos V iuvenis fortissime, vultus.
 
quos ego cur iterum demens iterumque recordor
 
tam magnomagno M 2, magna V discreta mari? quid in hospite solo
 
mens mihi? cognati potius iam vellera Phrixi
 
accipiat, quae sola petit quaeque una laborum 15
 
causa viro. nam quando domos has ille reviset?reuiset M 2, reuisit V
 
aut meus Aesonias quando pater ibit ad urbes?
 
felices, mediis qui se dare fluctibus ausi
 
nec tantas timuere vias talemque secuti
 
hunchuc Schenkl qui deinde virum: sed sic quoque talis abito.' 20
 
tum iactata toro totumquetotumque Loehbach (cf. Cat. 50, 11, Prop. I 14, 21, II 22, 47, Iuv. XIII 218). tumque V | tumque expectata cubili C ut vid. experta cubile
 
ecce videt tenui candescere limen eoo;eoo M 2, eaeo V
 
nec minus insomnem lux orta refecit amantem,
 
quam cum languentes levisleuis C non male suppl., om V erigit imber aristas
 
grataquegratave Heinsius iam fessis descendunt flamina remis. 25
 
At sua longarum Minyas iam cura viarum
 
admonet, inque ipso nequiquam tempore regem
 
laetitiaeLaetitiae M 2, Latitiae V | meritique Bon. 1, mentirique V meritique petunt. quem passus Iason
 
vota prius captasque deis accendere praedas
 
prominet atque oculos longe tenet, aurea si iamsi iam M 2, siam V 30
 
pellis et oblatis clarescant atria villis.
 
Ille autem iam iamiam iam Iunt. 1, nam iam VC | parantem V 1 C, parentem V, paratas Iunt. l, vulgo vultus vocesque parantem
 
ante petitpetit Ald., aperit V, venit E. Reuss rumpitque moras inque ipsa morantis
 
prosilit ora viri talique effunditur ira:
 
'orbe satos alio, sua litora regnaque habentes, 35
 
quis furor has mediis tot fluctibus egit in oras.
 
quisve mei vos tantus amor? tu prima malorum
 
causa mihi, tu, Phrixe gener. non te aequoreaequore M, equote V mersum
 
quo soror,soror Bon. l, sor V ut felix nullos nunc nomine Graios
 
nossem ego. quis regum Pelias, quis Thessalus aut quaeautque ex adque corr. V 1 40
1 / 17 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme