Book 6
ergo duces solasque, deae, mihi promite gentes.
Miserat ardentes, mox ipse secutus, Alanos
Heniochosque truces iam pridem infensus Anausis,
pacta quod Albano coniunxconiunx M 2, condux V Medea tyranno,
nescius heu, quanti thalamos ascendere monstri
45
arserit atque urbes maneat qui terror Achaeas.
gratiorGratior M, Cratior V ipse deis orbaque beatior aula.
proxima BisaltaeBisalte Bon. 1, bis altae M 2 T hisaltae V | legio T Piu>s, regio V legio ductorque Colaxes,
sanguis et ipse deum, Scythicis quem Iuppiter oris
progenuit viridem Myracen Tibisenaque iuxta
50
ostia, semifero (dignum si credere) captus
corpore, nec nymphae geminos exhorruit angues.
cuncta phalanx insigne Iovis caelataque gestat
tegmina disperses trifidis ardoribus ignes;
nec primus radios, miles Romane, corusci
55
fulminisFulminis M 2, Fluminis V | diffuderis Bon. 1, diffunderis VC et rutilas scutis diffuderis alas.
insuper auratos collegerat ipse dracones,
matris Horae specimen,spetimen V linguisque adversus utrimque
congruit et tereti serpens dat vulnera gemmae.
tertius unanimis veniens cum milibus Auchus
60
Cimmerias ostentat opes, cui candidus olim
crinis inest, natale decus; dat longior aetas
iam spatium; triplici percurrens tempora nodo
demittit sacro geminas a vertice vittas.
Datin AchaemeniaeAchaemeniae Iunt. 1, achaemoniae V, Achimeniae C gravior de vulnere pugnae
65
misit in arma Daraps,Claraps C acies quem Martia circum
Gangaridum, potaque Gerus quos efferat unda,
quique lacum cinxere Bycen. non defuit Anxur,
non Rhadalo cum fratre Sidon, AcesinaqueSydon Acesinaque Bon. 2, sidonya caesinaque V, Fidon Iacesinaque C laevo
omine fatidicae Phrixus movet agmina cervae.
70
ipsa comes, saetis fulgens et cornibus aureis,
ante aciem celsi vehitur gestamine conti
maesta nec in saevaenec in saeuae cod. Burmanni, Ald., necis saeuae V | lucos Heinsius, luco V lucos reditura Dianae.
movit et Hylaea supplex cum gente Syenensyenen M 2, syrenen V, Sirenem C Bon. 1 post
impia germani praetentans volnera Perses.
75
densior haut usquam nec celsior extulit ullas
silva trabes, fessaeque prius rediere sagittae versus intercidit in VC, in TN hic versus legitur Arboris ad summum quam pervenere cacumen, quem omnes ante Thilonem editores receperunt
quin et ab Hyrcanis Titanius expulit antris
Cyris in arma viros, plaustrisque ad proelia cunctas
80
CoelaletaeCoelaletae Lemaire, Coeia laetae V, Coraletae C | sutilis N, futtilis V traxere manus; ibi sutilis illis