Thesauros Literature Epic Argonautica

Argonautica

Argonautica Valerius Flaccus, Gaius 1st cent

Book 6

 
dum datur, ardentesque viri percurrere pugnas;
 
atAt M, Ad V, ac Heinsius simul hanc dictis, ilium dea Marte secundo
 
impulitImpulit C, Sabellicus, Intulit V atque novas egit sub pectora vires.
 
ora sub excelso iamdudum vertice coni
 
saeva micant, cursuque ardescit, nec tibi, Perse, 605
 
nec tibi, virgo, iubae laetabile sidus Achivae,
 
acer ut autumniautumni Bon. 1, autumi V, autumno Baehrens canis iratoque vocati
 
ab Iove fatales ad regnaregna M, gregna V iniusta cometae.
 
nec sua Crethiden latuit dea, vimque recentem
 
sentit agi membris ac se super agmina tollit,tollit M, tellit V, tolli Heinsius 610
 
quantus ubi ipse gelu magnoque incanuit imbre
 
Caucasus et summas abiit hibernus in arctos.
 
tunc vero, stabulis qualis leo saevit opimis
 
luxuriansLuxurians M, Luxurias V spargitque famem mutatque cruores,
 
sic neque parte ferox nec caede moratur in una 615
 
turbidusTurbidus M, Turpidus V | furit M, fuit V inque omnes pariter furit ac modo saevo
 
ense, modo infesta rarescunt cuspide pugnae.
 
tunc et terrificis undantemundantem V, sudantem C crinibus Hebrum
 
et Geticum Priona ferit; caput eripit Auchi
 
†brachiaque†Brachiaque V, Branchiadae Heinsius, sed cf. vs. 60 sqq., unde locus sanandus vid. et vastis volvendum mittit harenis. 620
 
At genitus Iove complerat sua fata Colaxes;
 
iamque pater maesto contristat sidera vultu
 
talibus aegra movens nequiquam pectora curis:
 
'ei mihi, si durae natum subducere sorti
 
moliarmoliar Engentinus, Melior V atque meis ausim confidere regnis, 625
 
frater adhuc Amyci maerensmaerens Peerlkamp, maeret V nece cunctaque divum
 
turba fremant,fremant Schenkl, fremunt V, frement Peerlkamp quorum nati cecidere cadentque.
 
quin habeat sua quemque dies cunctisque negabo,
 
quae mihi.' supremos misero sic fatus honores
 
congerit atque animis moriturum ingentibus implet. 630
 
ille volat campis immensaque funera miscet
 
per cuneos, velut hiberno proruptus ab arcu
 
imber agensImber agens T, Inuera gens V scopulos nemorumque operumque ruinas,
 
donec ab ingenti bacchatus vertice montismontis M 2, montes V
 
frangitur inque novum paulatim deficit amnem. 635
 
talis in extremo proles Iovisiouis M, iouia V emicat aevo
 
et nunc magnanimosmagnanimos M, magnimos V | hypetaona M, hypetaon V Hypetaona Gessithoumque,
 
nunc Arinen Olbumque notat;notat V, cf. Sudhaus ad Aetnam pp. 153 et 186, rotat Balbus, necat C Ald. iam saucius Aprem
 
et desertus equo Thydrum pedes exigitexigit Sudhaus, cf. 572, excidit VC, excipit vulgo hasta
 
Phasiaden, pecoris custos de more paterni 640

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme