Thesauros Literature Epic Argonautica

Argonautica

Argonautica Valerius Flaccus, Gaius 1st cent

Book 6

 
crudelis; tandem dulces iam cassus in auras
 
respicit ac nulla caelum reparabile gaza.
 
labiturLabitur M 2, Dabitur V intortos per tempora caerula crines
 
tunc quoque materna velatus harundine Peucon.
 
at genetrixgenetrix M, negetrix V imis pariter Maeotis ab antris 565
 
implevit plangore lacus natumque vocavit,
 
iam non per ripas, iamper ripas iam M, perri passiam V non per curva volantem
 
stagna nec in medio truncantem marmore cervos.
 
Eurytus Exomatas agit aequore. Nestoris hastae
 
immoritur primaevusprimaeuus M, prima aeuus V Helix, nec reddita caro 570
 
nutrimenta patri, brevibusque ereptusbrevibusque ereptus Samuelsson, breuibus ereptus V, breuibus praereptus C in annis.
 
at LatagumAt Latagum C, Ablatacum V | Daraps scil. aggreditur Zetemque Daraps; illum exigit hasta,
 
hunc fugit, ingentem subiti cum sanguinissanguinis M, guinis V | undam vulgo, unda V undam
 
vidit et extremo lucentia pectora ferro.
 
Ecce autem muris residens Medea paternis 575
 
singula dum magni lustrat certamina belli
 
atque hos ipsa procul densa in caligine reges
 
agnoscit quaeritque alios Iunone magistra,
 
conspicit Aesoniumaesonium M 2, aesomnium V longe caput, ac simul acres
 
huc oculos sensusque refert animumque faventem, 580
 
nunc quo se raperet, nuncNunc M, Hunc V quo diversus abiret,
 
ante videns, quotque unus equos, quot funderetquot funderet C Ald., quod fuderat V arma,
 
errantesqueerrantesque Sabellicus, Orantesque VC | sisteret V, sterneret C viros quam densis sisteret hastis.
 
quaque iterum tacito sparsit vaga lumina vultu
 
aut fratris quaerens aut pacti coniugis arma, 585
 
saevus ibi miserae solusque occurrit Iason.
 
tunc his germanam adgreditur, ceu nescia, dictis:
 
'quis, precor, hic, toto iamdudum fervere campo
 
quem tueor quemque ipsa vides? nam te quoque tali
 
attonitam virtute reor.' contra aspera Iuno 590
 
reddit agens stimulis ac diris fraudibus urget:
 
'ipsum' ait 'Aesoniden cernis, soror, aequore tanto
 
debita cognati repetit qui vellera Phrixi,
 
nec nunc laude priorprior T 1, Sabellicus, praecor V sanguinis usquam C generis nec sanguine quisquam.
 
aspicis, ut Minyas inter proceresque Cytaeos 595
 
emicet effulgens quantisque insultet acervis;
 
et iam vela dabit, iam litora nostra relinquet,relinquet M, relinquent V
 
Thessaliae felicisfelicis M 2, felices V | dilectaque M 2, delectaque V opes dilectaque Phrixo
 
rura petens.petens M, potens V | fort. set eatque eat atque utinam superetque labores.'
 
tantum effata magis campis intendere suadet, 600

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme