Book 6
protinus atque ingens Aeetida perculit horror.
'ergo nec ignotis Minyas huc fluctibus' inquit
'advenisse, soror, nec nostro sola parenti
scis socias iunxisse manus? at cetera muros
turba tenet fruiturque virum caelestibus armis,
485
tu thalamis ignavaignara C, cod. Burmanni sedes, tu sola paterna
fixa domo? tales quando tibi cernere reges?'
illa nihil contra; nec enim dea passa manumque
implicat et rapidis mirantem passibus aufert.
ducitur infelix ad moenia summa futuri
490
nescia virgo mali et falsaefalsae Bon. 1, falsi V commissa sorori:
lilia per vernos lucent velut alba colores
praecipue, quis vita brevis totusque parumper
floret honor, fuscis et iam Notus imminet alis.
hanc residens altis Hecate Perseiaperseia M, persia V lucis
495
flebat et has imo referebat pectore voces:
'deseris heu nostrum nemus aequalesque catervas,
a misera, ut Graias haut sponte vageris ad urbes,
non iniussaNon inuisa M tamen; neque te, mea cura, relinquam.
magna fugae monumenta dabis, spernere nec usquamusquam M, usq; V
500
mendaci captiva viro, meque ille magistram
sentiet et raptu famulae doluisse pudendo.'
dixerat. ast illae murorum extrema capessunt
defixaeque virum lituumque fragoribus horrent,
quales instanti nimborum frigore maestae
505
succedunt ramis haerentqueherentque Bon. 1 herent V pavore volucres.
Iamque Getae, iamque omnis Hiber DrangaeaqueDrangaeaque Maserius, dratiaque V (n suprascr. V 1) densa
strage cadit legio et latis prosternitur arvis.
semineces duplicesque inter sua tela suosque
inter equos saevam misero luctamine versant
510
congeriem et longislongis M, ongis V (erasa est g) campos singultibus implent.
victores patrium contra paeana Geloni
congeminant; eadem redeunt mox gaudia victis,Redeunt tandem sua gaudia uictis habet Par.
qua habet Par. | Qua V, Quos Par. deus et melior belli respexit imago.
Quis tales obitus dederit, quis talia facta,fata Heinsius
515
dic age, tuque feriferi C, ueri V reminiscere, Musa, furoris.
Absyrtus clipei radiis curruque coruscus
Solis avi, cuius vibrantemuibrantem M, uiprantem V comminus hastam
cernere nec galeam gentes potuere minantem,
sed trepidae redeunt et verso vulnera tergo
520