Book 6
illius adfatusadfatus Bury, ad fetus MNT, cod. Bon., cod. Burmanni, cf. 646, ad fremitus C, ad fatus Schenkl sparsosque per avia sucos
sidera fixa pavent et avi stupet orbita Solis.
mutat agros fluviumque vias, suus alligat ignisignis MNT, cod. Burmanni, ingens T 1 Bon. 2, igni C
cuncta, sopor recolit fessos aetate parentes
datque alias sine lege colus. hanc maxima Circe
445
terrificis mirata modis, hanc advena Phrixus,
quamvis Atracio lunam spumare veneno
sciret et Haemoniis agitari cantibus umbras.
ergo opibus magicis et virginitate tremendam
Iuno duci sociam coniungere quaerit Achivo.
450
non aliam tauris videt et nascentibus armis
quippe parem nec quae medionec quae medio M 2, quae om. M 1, neque quae medio C, medio qu(a)e NT, cod. Bon. (om. nec) stet in agmine flammae:
nullum mente nefas, nullosnullos M 2 N, nullus M horrescere visus.
quid si caecus amor saevusque accesserit ignis?
hinc Veneris thalamos semperque recentia sertis
455
tecta petit. visa iamdudum prosilit altis
diva toris volucrumque exercitus omnis Amorum.
ac prior hancAc prior hanc C, Ac prior ac M, Ac prior cod. Bon., Atque prior NT (hanc add. T 1) placidis supplex Saturnia dictis
adgreditur veros metuens aperire timores.
'in manibus spes nostra tuis omnisque potestas
460
nunc' ait; 'hoc etiam magis adnue verauera M, diua N fatenti.
durus utut M, et N Argolicis Tirynthius exulat oris,
mens mihi non eadem Iovis atque adversaaversa Gronovius voluntas,
nullus honor thalamis flammaeve in nocte priores.
da,Da M, At N precor, artificis blanda adspiramina formae
465
ornatusque tuos terra caeloque potentes.'
sensit diva dolos iam pridem sponte requirens
Colchida et invisi genus omne excindere Phoebi.
tum vero optatis potitur, nec passa precari
ulterius dedit acreacre M, ecce NT | fecundaque N, facundaque M decus fecundaque monstris
470
cingula, non pietas quibus aut custodia famae,
non pudor, at contra levis et festina cupido
adfatusque malimali MC, malis NT | labantibus T 1, Sabellicus, labentibus MN T, cod. Bon. dulcisque labantibus error
et metus et demens alienialieni C, alienaque MNT, cod. Bon. cura pericli.
'omne' ait 'imperium natorumque arma meorum
475
cuncta dedi; quascumque libet nunc concute mentes.'
Cingitur arcanis Saturnia laeta venenis,
atque hinc virgineae venit ad penetralia sedis
ChalciopenChachiopen V | imitata V (t V 2 add. vid.) imitata sono formaque sororem.
fulsit ab invita numennumen V, lumen Pius procul, et pavor artus
480