Book 5
quod petimus. sin vero preces et dicta superbus
respuerit,Respuerit M 2, Respuent V | firmate M 2, firmata V iam nunc animos firmate repulsae,
quaque via patriis referamus vellera terris,
stet potius: rebus semper pudor absit in artis.'rebus pudor absit in artis habet Par.
dixerat et Scythicam qui se comitentur ad urbem
325
sorte petit, numeroque novem ducuntur ab omni.
inde viam qua Circaei plaga proxima campi
corripiunt regemque petunt iam luce reducta.
Forte deum variis per noctem territa monstris
senserat ut pulsas tandem Medea tenebras,
330
rapta toris primi iubar ad placabile Phoebi
ibat et horrendas lustrantialustrantia MC, lustratia V | C, cod. Burmanni flumina noctes.
namque soporatos tacitis in sedibus artus
dum premit alta quies nullaeque in virgine curae,
visa pavens castis Hecates excedere lucis;
335
dumque pii petit ora patris, stetit arduus inter
pontus, et ingenti circum stupefacta profundo,
fratre tamen conante sequi.fratre tamen conante sequi C, cod. Pii, Frater et amen conantes qui V (e ante qui add. V 2) | stara V mox stare paventes
viderat intenta pueros nece seque trementum
spargere caede manus et lumina rumpere fletu.
340
his turbata minis fluvios ripamque petebat
phasidis aequali Scythidumaequali Schytidum C, aequalis q: thidum V comitante caterva.
florea per verni qualis iuga duxit Hymetti
aut Sicula sub rupe choros hinc gressibus haerens
Pallados hinc carae Proserpina iuncta Dianae,
345
altior ac nulla comitum certante, prius quam
palluit et viso pulsus decor omnis Averno:
talis et in vittis geminae cum lumine taedae
Colchis erat nondum miseros exosa parentes.
ut procul extremi gelidis a fluminis undis
350
prima viros tacito vidit procedere passu,
substitit ac maesto nutricem adfata timore est:
'quae manus haec, certo ceu me petat agmine, mater,
advenitAduenit M, Aduenis V haud armis, haud umquam cognita cultu?
quaere fugam, precor, et tutos circumspice saltus.'
355
audit virginei custos grandaeva pudoris
Henioche,Enioche V cultus primi cui creditus aevi;
tum trepidam dictis firmans hortatur alumnam:
'non tibi ab hoste minae nec vis' ait 'ulla propinquat
necNec M 2 Necte V metus; externo iam flanimea murice cerno
360