Book 5
nec requies, quin Marte diem noctemque fatiget;
atque ubi Riphaea stupuerunt flumina bruma,
iam pavidi cum prole Getae, iam pervigil ilium
Medus et oppositis exspectat Hiberia claustris.
hos autem quae quemque manus,manus C Bon. 1, magnus V | quae C, om, V quae signa sequantur,
605
si memorem, prius umentem lux solverit umbram.
cras acies atque illa ducum eras regna videbis
dissona, saxiferae surgat quibus imber habenae,arenae C
quae iaculo gens apta levi, quaeQuae T Bon. 2, Qua et V | quae (picta) Bon. 1 qui V picta pharetris
venerit. ingentes animo iam prospice campos,
610
atque hanc alipedi pulsantem corporacorpora MC, corporo V curru
Euryalen, quibus exsultet Mavortia turmis
et quantum elata valeat peltata securi,
cara mihi et veras inter non ultima natas.'
fatur et occiduo libat cratera parenti.
615
quisque suissuis T, suum V tum vota deis et pocula fundit,
dent aciem, dent belligerosdent (belligeros) M 2, dant V superare labores.
Ecce autem Geticis veniens Gradivus ab antris
ingentemque trahens arctoa per aequora nubem
aspicit AeaeaAdsp. Aeetae C Minyas stupefactus in urbe
620
ambitumque senem promissaque vellera puppipubi Heinsius
Thessalicae. citus ad summi stellantia patris
tecta ruit questuque Iovem testatur acerbo:
'quae studiis, rex magne, quies? iam mutua dividivi Gronovius, uidi V
exitia in solos hominum molimur honores,
625
teque ea cuncta iuvant, rabidam qui Pallada caelo
non abigis neque femineis ius obicis ausis.
nonNon cod. Burmanni, Num VC | querar C | extructa M, exfructa V queror, exstructa quod vexerit ipsa carina
vellera sacra meis sperantem avertere lucis,
quodque palam tutata viros: sic cetera pergat,
630
si valet. insidiis quid nunc fallacibus ambit,
nostra ut Phrixeo spolientur templa metallo?
non opus auxilio Colchis nec foedere vestro:
et Persen simul et Minyas deposcimus hostes.
quin age - quid tantae coeunt in proelia gentes?
635
quid tuus Aesonides? - imus nos, protinus imus
in nemus auriferum et sumptis decernimus armis?
vel tu sola polo tacitis inopina tenebris
labere: quantus ibi deus experiere nec illas
adstiteris impune trabes. an Martia templa
640