Book 5
ceu tumetceu tumet Bon. 1, Centum et V atque imo sub gurgite concipit austros
unda silens, trahit ex alto sic barbarus iras
et nunc ausaausa Bon. 1, causa V viri, nunc heu sua prodita Grais
regna fremit, quin et facili sibi mente receptumreceptum T, receptus V
iam Phrixum dolet et Scythiae periisse timores,
525
nunc quassat caput ac iuvenis spes ridet inanes,
quid vesanus agat, quod vellera poscat ab angue.
urit et antiquae memorem vox praescia sortis,
cur simul autsimul aut Bon. 2, simul ac V | praesen V | moverit Bon. 1, mouerint V Persen illinc sibi moverit aut hinc
Thessalicam Fortuna ratem; num debitus ista
530
finis agat saevaeque petant iam vellera Parcae.
interea quoniam belli pugnaeque propinquae
cura prior, fingit placidis fera pectora dictis
reddit et haec: 'cuperem haut talitali C, ali V, alio MT, cod. Bon. vos tempore tectis
advenisse meis, quo me gravis adsidet hostis.
535
frater enim (sceptri sic omnibus una cupidosceptri omnibus u. c. habet Par. )
excidium parat et castris me ingentibus urget.
quare age cognatas primum defendite sedes,
nec decus oblati dimiserisdimiseris Bon. 1 demiseris V advena belli;
namqueIamque C Quippe uiros tr. i. calibs habet Par. virum trahit ipse chalybs. tum vellera victor,
540
tum meritis nee sola dabo.' contra inscius astusastus V, acti C
'ergo nec hic nostris derat labor arduus actis' desiderabatur in C
excipit Aesonides 'et ceu nihil aequore passis
additus iste dies? veniant super haec quoque fato
bella meo. non hunc parva mihi caede dolorem
545
quasque dedit luetluet M 2, leuet V ille moras.' tum Castora mittit,
qui ferat Aeaei sociis responsa tyranni.
acribus ast illos curis mora saeva trahebat,
ac simul ut medio viderunt Castora campo,
crebrior incussit mentem pavor. 'o Iovis alma
550
progenies, fare, an patriam spes ulla videndi,
fare' omnes.omnes Bon. 2, omnis V, tuis C ille in mediis sic orsus Achivis:
'nec ferus Aeetes, ut fama, nec aurea nobis
terga negat; bello interea sed pressuspressus M, pressais V iniquo
auxilium petit; armatos dux protinus omnes
555
adcelerare iubet; longo nam tuta recessu
puppis et adposita fluvius defenditur urbe.'
Haud mora: prosiliunt, quos nec Riphaea iuventus,
quos nec Hiber aut totatuta C M T, cod. Bon. suis Aurora pharetris
sustineat. stetit explicito prius agmine pubes,
560