Thesauros Literature Epic Argonautica

Argonautica

Argonautica Valerius Flaccus, Gaius 1st cent

Book 3

 
occidit arcana genetrix absumpta sagitta:
 
tu, mihi qui coniunx pariter fraterque parensque
 
solus et a prima fueras spes una iuventa,
 
deseris heu, totamque deus simul impulit urbem. 325
 
ast ego non media te saltem,saltim V Cyzice, vidi
 
tendentem mihi morte manus aut ulla monentis
 
verba tuli; quin tete Schenkl, et V thalamis modo questa morari
 
heu talem tantique metus secura recepi.'
 
illam vix geminogemino M 2 C, geminam V maerens cum Castore Pollux 330
 
erigit haerentem compressaque colla trahentem.
 
Interea innumeras nudatis montibus urgent
 
certatim decorantque pyras et corporacorpora C, Pii codd. 'emendati', tempora V maesti
 
summa locant. vadit sonipes cervice remissa,
 
venatrix nec turba canum pecudumque morantur 335
 
funereae,Venatrix SM, Vernatrix V | turba S, turma V 336 la- cunam statuit Leo eius fere sententiae dona viri passimque ferunt decoramina pompae funereae quae cuique manus, quae cura suorum,
 
quae fortuna fuit. medio rex aggere longelonge C, Pius, longo V
 
eminet; hunc crebris quatiens singultibus ora
 
adlevat Aesonides celsoque reponit in ostro.
 
dat pictaspictas Bon. 1, piceas V auro atque ardentes murice vectes, 340
 
quas rapuit telis festinafestina C, fortuna V vocantibus austris
 
Hypsipyle; galeam dilectaque cingula regiregi Bon. 2, regni V
 
inicit. ille suam vultus conversus ad urbem
 
sceptra manu veterum retinet gestamen avorum.
 
nam quia nec proles alius nec denique sanguis, 345
 
ipse decus regnique refert insigne parenti.parenti Madvig, parentis V
 
inde ter armatos Minyis referentibuster Egnatius, cf. Aen. XI 188, Apoll. Rhod. I 1059, per VC | referentibus SM, referentes V | orbes M, urbes V orbes
 
concussi tremuere rogi, ter inhorruit aether
 
luctificum clangente tuba; iecere supremo
 
tumCum C clamore faces; rerum labor omnis in auras 350
 
solvitur, et celsis conlucent aequora flammis.
 
scilicet haec illo iuvenem populosque manebant
 
tempore, Peliacis caderet cum montibus arbor;
 
hoc volucrumque minae praesagaque fulmina longo
 
acta mari tulerant. sed quis non prima refellat 355
 
monstra deum longosque sibi non auguret annos?
 
iamque solutus honos cineri, iam passibus aegris
 
dilapsae cum prole nurus, tandemque quiescunt
 
dissona pervigili planctu vada, qualiter arctosarctos cod. regius, T, arcos V, agros C
 
ad patriaspatrios C avibus medio iam vere revectis 360
 
Memphis et aprici statio silet annua Nili.silet XM, silicet V | nili XM, nilis V

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme