Book 3
sic famulum matrumque dolor, sic omnis ad unum
versa manus. circa lacrimis ac mentibus aegri
stant Minyae deflentque nefas et cuspidis ictus
Aesoniae sortemque ducis solantur acerbam.
285
ille ubi concretes pingui iam sanguine crines
pallentesque genas infractaque pectore caro
telaTela Q, Taele V neque hesternos agnovit in hospite vultus,
ingemit atque artus fatur complexus amicos:
'te tamen ignarum tanti,tanti SM 2, tante V miserande, furoris
290
nox habet et nullo testantem foedera questu:
at mihi luctificum venit iubar. hiciubar. hic Sudhaus, iuuarint V, iubar en X 2 M, iubar. heu Thilo quibus adsum
colloquiis, cui me hospitio Fortuna revexit?
exstinguine mea (fatis idfatis id Bon. 2, fatisia V, fatis hoc C defuit unum)
speravi te posse manu? talisve reliqui
295
has ego, amice, domos? quod si iam bella manebant
et placitum hoc superis, nonne haec mea iustius essentessent M, esset V
funera? meque tuus sineVulnera C | sine crimine Sudhaus, nunc V, potius nunc C crimine plangeret error,
nec Clarii nunc antra dei quercusque Tonantis
arguerem. talesne acies, talesne triumphos
300
sorte dabant? tantumque nefas mens conscia vatum
conticuit, patriae exitium crudele senectae
et tot acerba canens? heu divis visa sinistris
regna mihi. quinam reditus? quae me hospita tellus
accipiet? quae non primis prohibebitprohibebit V, arcebit C a, cohibebit C b harenis?
305
invidere dei, ne Phasidis arva remoti
et Scythicas populatus opesopes SM, opus V, II in marg. haec rursus adirem
litora neve tuos irem tune ultor in hostes.
fas tamen est conferre genas, fas iungere tecum
pectora et exsangues miscere amplexibus artus.
310
vos age funereas ad litora volvite silvas
et socios lustrate rogos; date debita caesis
munera,Munera SM, Mune V quae nostro misisset Cyzicus igni.'
Parte alia Clite laceras super ora mariti
fusa comas misera in planctus vocat agmina matrum
315
fatur et haec: 'primis coniunx ereptus in annis
cuncta trahis; necdum suboles nec gaudia de te
ulla mihi, quis maesta tuos nunc, optime, casus
perpeterer tenui luctum solamine fallens.
MygdonisMicdonis V arma patrem funestaque proelia nuper
320
natalesFatales C rapuere domos, Triviaeque potentis