Thesauros Literature Epic Argonautica

Argonautica

Argonautica Valerius Flaccus, Gaius 1st cent

Book 3

 
lustra sibi nullosque datos venatibus annos.
 
talia magnanimi diverso turbine fundunt
 
telaTela SM, Tala V viri sonitusque pedum suspectaque motu
 
explorant; prensant socios vocemque reposcunt.resposcunt V 245
 
quod si tanta luesQuod M, Quo V | lues Heinsius, iouis VC seros durasset in ortus,
 
exstinctum genus et solas per moenia matres
 
vidisset stratamque dies in litore gentem.
 
Tum pater omnipotens tempus iam rege perempto
 
flectere fata ratus miserasque abrumpere pugnas, 250
 
supremam celeravitSupremam SM 2, Suprema V | celerauit M 2 T, cele- brabit V, celebrauit C opem nutuque sereno
 
intonuit, quem Nocte satae,satae V, satus C quem turbidus horret
 
Armipotens: tunc porta trucis coit infera belli.belli V, leti Schrader
 
continuo dant terga metu versiqueuersique CT, auersique V per agros
 
diffugiunt, quae sola salus; nec terga ruentum 255
 
mens Minyis conversa sequi: stetit anxia virtus.
 
ecce autem primoecce autem Peerlkamp, cf. II 587, Aen. VI 255, Ecce leui V | primo V, primos vulgo iam spargere lumine portus
 
orta dies notaeque (nefas) albescere turres.
 
'di maris' attonito conclamat ab agmine Tiphys,
 
'ut mea fatali damnastis pectora somno. 260
 
heu socii quantis complerunt litora monstris.'
 
illi autem neque adhuc gemitus neque conscia facti
 
ora levant; tenet exsangues rigor horridus artus;
 
ceu pavet ad crines et tristia Pentheos ora
 
Thyias, ubi impulsae iam se deus agmine matris 265
 
abstulit et caesi vanescunt cornua tauri.
 
nec minus effusi grandaevum ad litora vulgus,
 
ut socias videre manus, dare versa retrorsus
 
terga metu. dextram tendens proclamat Iason
 
'quosQuo XC fugitis? vellem hac equidem me strage meosque 270
 
procubuisse magis. deus haec, deus asper utrisque
 
implicuit. sumus enen M, eu V, heu X | sumus (hosp.) M, om.V Minyae, sumus hospita turba.
 
cur etiam flammasflasmas V miserosque moramur honores?'
 
Tum super exsangues confertaeconferte C, consertes V, consert(a)e SM caedis acervos
 
praecipiti plangore ruunt; agnoscit in alta 275
 
strageStrange V virum sua texta parens, sua munera coniunx.
 
itit T 1 Bon. 2, Et V gemitus toto sinuosa per aequora caelo.
 
pars tenuis flatus et adhuc stridentia prensantflatus C, fletus V | prensant cod. Burmanni, prensat V
 
volnera, pars sera componunt lumina dextra.
 
at vero in mediis exsangui rege reperto 280
 
aggeribus, tristi sileant ceu cetera planctu,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme