Thesauros Literature Epic Argonautica

Argonautica

Argonautica Valerius Flaccus, Gaius 1st cent

Book 3

 
sit satis et tota pelagus lustrasse iuventa.
 
spes mihi quae talitali Bon. 2, talis V potuit longissima casu
 
esse fuit; quiscumque virum perquirere silvis
 
egit amor; loca vociferans non ulla reliqui. 685
 
nunc quoque, dum vario nutat sententia motu,
 
cernere devexis redeuntem montibus opto.
 
sat lacrimis comitique datum,Sat M 2 T, Stat V | datum X 2 M, tadum V quem sortibus aevi
 
crede vel in mediae raptum tibi sanguine pugnae.'
 
Talibus Oenides urget; simul incita dictis 690
 
heroum manus. ante omnes Argoa iubebat
 
vincla rapi Calais. furias miratur ovantum
 
Aeacides, multusque viri cunctantia corda
 
fert dolor, an sese comitem tam tristibus actis
 
abneget et celsi maerens petat ardua montis. 695
 
non tamen et gemitus et inanes desinit iras
 
fundere. 'quis terris pro Iuppiter' inquit 'Achaeis
 
iste dies, saevi capient quae gaudia Colchi.
 
non hi tum flatus, non ista superbia dictis,
 
litore cum patrio,cum patrio M, cupatrio V iam vela petentibus austris, 700
 
cunctus ad Alciden versus favor: ipse iuvaret,
 
ipse ducis curas meritosque subiret honores.
 
iamne animis, iam gente pares, atque inclita vulgiiam gente M 2, iam negenite VS | inclita SM, indita V | uulgi X 2 MT, uului V
 
dextera? nulla fides, nulli super Hercule fletus?
 
nunc Porthaonides, nunc dux mihi Thracia proles?, 705
 
aspera nunc pavidos contra ruit agna leones?
 
bane ego magnanimi spolium Didymaonis hastam,
 
quae neque iam frondes virides nee proferet umbras,
 
ut semel est evulsaaeuulsa V, excussa C iugis ac matre perempta
 
fida ministeria et duras obit horrida pugnas, 710
 
testor et hoc omni, ductor, tibi numine firmo:
 
saepe metu, saepe in tenui discrimine rerum
 
Herculeas iam serus opes spretique vocabis
 
arma viri,uiri SM, uir V | tum XM, dum V nec nos tumida haec tum dicta iuvabunt.'
 
Talibus Aeacides socios terroribusterroribus V, sermonibus C urgens 715
 
inlacrimat multaque comas deformat harena.
 
fata trahunt, raptusque virum certamine ductor
 
ibat et optenta mulcebat lumina palla.
 
hie vero ingenti repetuntur pectora luctu,
 
ut socii sedere locis nullaeque leonis 720
 
exuviae tantique vocantuocant V (Valerium sic scripsisse pro uacant docet IV 248) vestigia transtri.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme