Book 3
illa avidas iniecta manus heu sera cientem
auxilia et magni referentem nomen amici
detrahit; adiutae prono nam pondere vires.
Iam pater umbrosis Tirynthius arcibus ornumornum Lemaire, ornos V
565
depulerat magnoque iugi stridorestridore S, M 1 ut vid., strodere V, de trude C revulsam
terga super fulvi porrexerat horrida monstri
litora curva petens; alio nam calle reversum
credit Hylan captaque dapes auxissehausisse C ferina.
sed neque apud socios structasque in litore mensas
570
unanimum videt aeger Hylan nec longius acrem
intendens aciem. varios hinc excitat aestus
nube mali percussuspercussus SM 2, percussas V amor, quibus haeserit oris,
quis tales impune moras casusve laborve
attulerit. densam interea lacunam statuit Sudhaus eius fere sententiae: Et vid et obscuras concrescere vallibus umbras descendere noctem
575
iam maiore metu; tum vero et pallor et amens
cum piceo sudore rigor. ceu pectora nautis
congelat hiberni vultus Iovis agricolisve,
cum coit umbra minax, comitis sic adficit error
Alciden saevaeque monet meminisse novercae.
580
continuo, volucri ceu pectora tactus asilo
emicuit Calabris taurus per confraga saeptis
obvia quaeque ruens, tali se concitat ardens
in iuga senta fuga. pavet omnis conscia late
silva, pavent montes, luctu succensus acerbo
585
quid struat Alcides tantaque quidquid (apparet) M, qd (i. e. quod) V apparet ira.
ille, velut refugi quem contigitcotigit V improba Mauri
lancea sanguineus vasto leo murmure fertur
frangit et absentem vacuis sub dentibus hostem,
sic furiis accensa gerens Tirynthius ora
590
fertur et intento decurrit montibus arcu.
heu miserae quibus ille feris,feris Schmitz, ferae V quibus incidit usquam
immeritis per lustra viris. volat ordine nullo
cuncta petens: nunc ad ripas deiectaque saxis
flumina, nunc notas nemorum procurritprocurrit V, procumbit QC, percumbit M ad umbras.
595
rursus Hylan et rursus Hylan per longa reclamat
avia: responsant silvae et vaga certat imago.
At sociis immota fides austrisque secundis
certa: morae estmorae est Madvig, moraes V | aeq' (i. e. aeque) V nec parvus Hylas (quamquam omnibus aeque
grata rudimenta), Herculeo sub nomine pendent.
600
illum omnes lacrimis maestisque reposcere votis