Book 2
huic manus amplexus inter planctusque parentum
deditur. hoc sortes, hoc corniger imperat Hammon,
virgineam damnare animam sortitaque Lethen
corpora; crudelis scopulis me destinat urna.
verum o iamiam Bon. 1, tam V redeunt Phrygibus si numina tuque
485
ille ades auguriis promisse et sorte deorum,
iam cui candentes votivo in gramine pascit
cornipedes genitor, nostrae stata dona salutis,
adnue meque, precor, defectaque Pergama monstris
eripe, namque potes. neque enim tam lata videbam
490
pectora, Neptunus muros cum iungeret astris,
nec tales umeros pharetramque gerebat Apollo.'
auxerat haec locus et facies maestissima capti
litoris et tumuli caelumque, quod incubat urbi,
quale laborantis Nemees iter aut Erymanthinemeesi terymanihi V, corr. M
495
vidit et infectae miseratus flumina Lernae.
Dat procul interea signum Neptunus, et una
monstriferi mugire sinus Sigeaque pestis
adglomerare fretum, cuius stellantia glauca
lumina nube tremunt, atque ordine curva trisulco
500
fulmineusFulmineus M, Flumineus V quatit ora fragor, pelagoque remenso
cauda redit, passosque sinuspassosque sinus C, passusque sinu V rapit ardua cervix.
illam incumbentem per mille volumina pontus
prosequitur lateri adsultans, trepidisque ruentem
litoribus sua cogit hiems. non fluctibus aequis
505
nubiferi venit unda Noti, non Africus alto
tantus ovat patriisque manus cum plenus habenis
Orion bipedum flatu mare tollit equorum.
ecce ducem placitae furiis crudescere pugnae
surgentemque toris stupet immanemque paratu
510
Aeacides pulsentque graves ut terga pharetrae.
ille patrem pelagique deos suaque arma precatus
insiluit scopulo, motumque e sedibus aequor
horruit et celsicelsi M 2, celso V spatiosa volumina monstri.
qualis ubi a gelidi Boreas convallibus Hebri
515
tollitur et volucres Riphaea per ardua nubes
praecipitat piceo necdum tenet omniaomina C caelo,
illaIlle C simul molem horrificam scopulosaque terga
promovet ingentique umbra subit. intremere IdeIde cod. regius, T, idem VC
inlidique rates pronaeque resurgere turres. cf. Lucr. VI 561–564, 575 sq.
520