Book 1
o socii (quantisque datur spes maxima coeptis!)
vos quoque nunc vires animosque adferte paternos.
non mihi Thessalici pietas culpanda tyranni
suspective doli: deus haec, deus omine dextro
245
imperat; ipse suo voluit commercia mundo
Iuppiter et tantos hominum miscere labores.
ite, viri, mecum dubiisque evincite rebus,
quae meminisse iuvetite — iuuet habet Par. nostrisque nepotibus instent.instent V 2 in marg., O 2 MN, istem V
hanc vero, socii, venientem litore laeti
250
dulcibus adloquiis ludoque educite noctem.'
paretur. molli iuvenes fundunturfunduntur corr. X 2 M 2, funguntur V in alga,
conspicuusque toris Tirynthius. exta ministri
rapta simul veribus Cereremque dedere canistris.
Iamque aderat summo decurrens vertice Chiron
255
clamantemque patri procul ostendebatostendebat M 2 C, ostenderet V, ostenderat M, ostentarat S Achillen.
ut puer ad notas erectum Pelea voces
vidit et ingenti tendentem bracchia passu,
adsiluit caraque diu cervice pependit.
ilium nec valido spumantia pocula Baccho
260
sollicitant veteri nec conspicienda metallo
signa tenent; stupet in ducibus magnumque sonantes
haurit et Herculeo fert comminus ora leoni.
laetus at impliciti Peleus rapit oscula nati
suspiciensque polum 'placido si currere fluctu
265
Pelea vultis'uultis M 2, uultus V ait 'ventosque optare ferentes,
hoc, superi, servate caput. tu cetera, Chiron,
da mihi. te parvus lituos et bella loquentem
miretur;miretur X 2 M 2, meretur V sub te puerilia tela magistro
senator ferat et nostram festinet ad hastam.'
270
omnibus inde merome ro M 2 ut vid., me V, viae V 2 in marg., uie XN, magis C; 'mero caluisse virtus' dicitur, unde promissa vs. 272sq.; Bacchyl. frg. 21 calor additus: ire per altum
magna mente volunt. Phrixi promittitur absens
yellus et auratis Argo reditura corymbis.
Sol ruit et totum Minyis laetantibus undae
deduxerededuxere OM 2 C a, diduxere VXC b diem. sparguntur litore curvo
275
lumina nondum ullis terras monstrantia nautis.
Thracius hie noctem dulci testudine vates
extrahit, ut steterit redimitus tempora vittis
Phrixus et iniustas contectus nubibus aras
fugerit Inoo linquens Athamanta Learcho;
280
aureus ut iuvenem miserantibusmirantibus Bentley intulit undis