Book 1
contra effusa manus haerensque in pectore coniunx
'me quoque' ait 'casus comitem quicumque propinquat
accipies, nec fata traham natumque videbo
te sine, sat caeli patiens, cum prima per altum
765
vela dedit, potui quae tantum ferre dolorem.'
talia per lacrimas.perlacrimans C et iam circumspicit Aeson,
praeveniat quo fine minas, quae fataquae fata Pius, quo fata V capessat
digna satis: magnos obitusobitus Bon. 1, obitū V natumque domumque
et genus Aeolium pugnataque poscere bella.
770
est etiam ante oculos aeviaeui CT, aeuū V, rerum Iunt. 1 rudis altera proles,
ingentes animos et fortia discere facta
quem velit atque olim leti meminisse paterni.
ergo sacra novat.novat Bon. 1, noua V veteris sub nocte cupressi
sordidus et multa pallens ferrugine taurus
775
stabat adhuc, cui caeruleae per cornua vittae
et taxi frons hirta comis; ipse aeger anhelans
impatiensqueInpatiensque S, que om. V. post loci visaque exterritus umbra.
hunc sibi praecipuum gentis de more nefandae
Thessalis versus excidit huius fere sententiae talis enim diro mactatur victima ferro, terg. cum pl.; 781—784 mos describitur, non actio narratur. ad retro agens cf. Lucr. VI 381 Hor. epod. 17, 7 in seros Ditis servaverat usus:
780
tergeminam cum placat eram Stygiasque supremo
obsecrat igne domos, iam iam exorabile retro
carmen agens; neque enim ante leves niger avehit umbras
portitor, et vinctaevinctae Iacobs, cunctae V primis stant faucibus Orci.
illum ubi terrificis superesse in tempore sacrissacris Burmann, sacri V
785
conspexit, statuit letoleto sc. suo (Renkema) supremaque fatur
ipse manu tangens damnati cornua tauri:
'vos, quibus imperium Iovis et non segne peractum
lucis iter, mihi conciliis, mihi cognita bellis
nomina magnorum fama sacrata nepotum;
790
tuque, excite parens umbris, ut nostra videres
funera et oblitos superum paterere dolores,
da placidae mihi sedis iter meque hostia vestris
conciliet praemissa locis. tu, nuntia sontum
virgo Iovi, terras oculisoculis SM 2, oculos V quae prospicis aequis,
795
ultricesque deae Fasque et grandaeva Furorum
poena parens, meritis regis succedite tectis
et saevas inferte faces. sacer effera raptet
corda pavor; nee sola mei gravia adfore nati
arma ratemque putet: classes et Pontica signa
800
atque indignatos temerato litore reges