Book 1
verba ducis. sic cum stabulis et messibus ingens
ira deum et Calabricalabri M, celabri V populator Sirius arvi
incubuit, coit agrestum manus anxiaanxia V, inscia C priscum
in nemus, et miseris dictat pia vota sacerdos.
685
ecce autem molli Zephyros descendere lapsu
aspiciunt; volat immissis cava pinus habenis
infinditque salum et spumas vomit aere tridenti:
Tiphys agit tacitique sedent ad iussa ministri;
qualiter ad summi solium Iovis omnia circum
690
prona parata deo, ventique imbresque nivesque
fulguraque et tonitrus et adhuc in fontibus amnes.
At subitus curaque ducem metus acrior omni
mensque mali praesaga quatit, quod regis adortus
progeniem raptoqueraptoque SM 2, rapto V dolis crudelis Acasto
695
cetera nuda neci medioque in crimine patrem
liquerit ac nullis inopem vallaverit armis,
ipse procul nunc tuta tenens; ruat omnis in illumilium Kr., illis V, illos X 2 M
quippe furor. nec vana pavet trepidatque futuris.
Saevit atrox Pelias inimicaque vertice ab alto
700
vela videt nee qua se ardens effundere possit.
nil animi, nil regna iuvant; fremit obice ponti
clausa cohors telisque salum facibusque coruscat.
haut secus, aerisona volucer cum Daedalus oraora C, ira V
prosiluit iuxtaque comes brevioribus alis,
705
nube nova linquente domos, Minoia frustra
infremuit manus et visu lassatur inani
omnis equeseques nonnulli apud Pium, equis V plenisque redit Gortyna pharetris.
quin etiam in thalamis primoque in limine Acastiacasti SM, acati V
fusus humohumo SCM 2, homo V, humi N iuvenis gressus et inania signa
710
ore premit sparsisque legens vestigia canis
'te quoque iam maesti forsan genitoris imago,
nate', ait 'et luctus subeunt suspiria nostri,
iamque dolos circumque trucis discrimina leti
mille vides. qua te, infelix, quibus insequar oris?
715
non Scythicas ferus ille domos nec ad ostia Ponti
tendit iter, falsae sed captum laudis amore
te, puer, in nostrae durus tormenta senectae
nune lacerat. celsis an si freta puppibus essent
pervia, non ultro iuvenes classemque decissem?
720
o domus, o freti nequiquam prole penates.'penates Balbus, nepotes V