Thesauros Literature Epic Achilleis

Achilleis

Achilleis Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Book 2

 
nec nostrum est, quod in arma venis sequerisque precantes:
 
venisses —’ dixit, quem talibus occupat heros
 
Aeacius: ‘longum resides exponere causas
 
maternumque nefas; hoc excusabitur ense
 
Scyros et indecores, fatorum crimina, cultus. 45
 
tu potius, dum lene fretum zephyroque fruuntur
 
carbasa, quae Danais tanti primordia belli,
 
ede: libet iustas hinc sumere protinus iras.’
 
hic Ithacus paulum repetito longius orsu:
 
‘fertur in Hectorea, si talia credimus, Ida 50
 
electus formae certamina solvere pastor
 
sollicitas tenuisse deas nec torva Minervae
 
ora nec aetherii sociam rectoris amico
 
lumine, sed solam nimium vidisse Dionen.
 
atque adeo lis illa tuis exorta sub antris 55
 
concilio superum, dum Pelea dulce maritat
 
Pelion, et nostris iam tunc promittens armis,
 
ira quatit victas; petit exitialia iudex
 
praemia: raptori faciles monstrantur Amyclae.
 
ille Phrygas lucos, matris penetralia caedit 60
 
turrigerae veritasque solo procumbere pinus
 
praecipiat terrasque freto delatus Achaeas
 
hospitis Atridae — pudet heu miseretque potentis
 
Europae! — spoliat thalamos, Helenaque superbus
 
navigat et captos ad Pergama devehit Argos. 65
 
inde dato passim varias rumore per urbes,
 
undique inexciti sibi quisque et sponte coimus
 
ultores: quis enim inlicitis genialia rumpi
 
pacta dolis facilique trahi conubia raptu
 
ceu pecus armentumve aut viles messis acervos 70
 
perferat? haec etiam fortes iactura moveret,
 
non tulit insidias divum imperiosus Agenor
 
mugitusque sacros et magno numine vectam
 
quaesiit Europen aspernatusque Tonantem est
 
ut generum; raptam Scythico de litore prolem 75
 
non tulit Aeetes ferroque et classe secutus
 
semideos reges et ituram in sidera puppim:
 
nos Phryga semivirum portus et litora circum
 
Argolica incesta volitantem puppe feremus?
 
usque adeo nusquam arma et equi, fretaque invia Grais? 80

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme