Book 2
Exuit implicitum tenebris umentibus orbem
Oceano prolata dies, genitorque coruscae
lucis adhuc hebetem vicina nocte levabat
et nondum excusso rorantem lampada ponto.
et iam punicea nudatum pectora palla
5
insignemque ipsis, quae prima invaserat, armis
Aeaciden — quippe aura vocat cognataque suadent
aequora — prospectant cuncti iuvenemque ducemque
nil ausi meminisse pavent; sic omnia visu
mutatus rediit, ceu numquam Scyria passus
10
litora Peliacoque rates escendat ab antro,
tunc ex more deis — ita namque monebat Ulixes —
aequoribusque austrisque litat fluctuque sub ipso
caeruleum regem tauro veneratur avumque
Nerea: vittata genetrix placata iuvenca.
15
hic spumante salo iaciens tumida exta profatur:
‘paruimus, genetrix, quamquam haud toleranda iubebas 1,
paruimus nimium: bella ad Troiana ratesque
Argolicas quaesitus eo.’ sic orsus et alno
insiluit penitusque noto stridente propinquis
20
abripitur terris: et iam ardua ducere nubes
incipit et longo Scyros discedere ponto.
Turre procul summa lacrimis comitata sororum
commissumque tenens et habentem nomina Pyrrhum
pendebat coniunx oculisque in carbasa fixis
25
ibat et ipsa freto, et puppem iam sola videbat,
ille quoque obliquos dilecta ad moenia vultus
declinat viduamque domum gemitusque relictae
cogitat: occultus sub corde renascitur ardor
datque locum virtus, sentit Laertius heros
30
maerentem et placidis adgressus flectere dictis:
tene, inquit, ‘magnae vastator debite Troiae,
quem Danaae classes, quem divum oracula poscunt,
erectumque manet reserato in limine Bellum,
callida femineo genetrix violavit amictu
35
commisitque illis tam grandia furta latebris
speravitque fidem? nimis o suspensa nimisque
mater! an haec tacita virtus torperet in umbra,
quae vix audito litui clangore refugit
et Thetin et comites et quos suppresserat ignes?
40