Book 1
immanisque gradu, ceu protinus Hectora poscens,
stat medius trepidante domo: Peleaque virgo
quaeritur, ast alia plangebat parte retectos
885
Deidamia dolos, cuius cum grandia primum
lamenta et notas accepit pectore voces,
haesit et occulto virtus infracta calore est.
demittit clipeum regisque ad lumina versus
attonitum factis inopinaque monstra paventem,
890
sicut erat, nudis Lycomedem adfatur in armis:
‘me tibi, care pater, — dubium dimitte pavorem! —
me dedit alma Thetis: te pridem tanta manebat
gloria; quaesitum Danais tu mittis Achillem,
gratior et magno, si fas dixisse, parente
895
et dulci Chirone mihi. sed corda parumper
huc adverte libens atque has bonus accipe voces:
Peleus te nato socerum et Thetis hospita iungunt,
adlegantque suos utroque a sanguine divos.
unam virgineo natarum ex agmine poscunt:
900
dasne? an gens humilis tibi degeneresque videmur?
non renuis; iunge ergo manus et concipe foedus
atque ignosce tuis. tacito iam cognita furto
Deidamia mihi; quid enim his obstare lacertis,
qua potuit nostras possessa repellere vires1?
905
me luere ista iube; pono arma et reddo Pelasgis
et maneo, quid triste fremis? quid lumina mutas?
iam socer es’ — natum ante pedes prostravit et addit:
‘ iamque avus: immitis quotiens iterabitur ensis!
turba sumus.’ tunc et Danai per sacra fidemque
910
hospitii blandusque precum compellit Ulixes,
ille, etsi carae comperta iniuria natae
et Thetidis mandata movent prodique videtur
depositum tam grande deae, tamen obvius ire
tot metuit fatis Argivaque bella morari;
915
fac velit: ipsam illic matrem sprevisset Achilles,
nec tamen abnuerit genero se iungere tali:
vincitur, areanis effert pudibunda tenebris
Deidamia gradum, veniae nec protinus amens
credit et opposito genitorem placet Achille.
920
Mittitur Haemoniam, magnis qui Pelea factis
impleat et classem comitesque in proelia poscat,