Thesauros Literature Epic Achilleis

Achilleis

Achilleis Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Book 1

 
improbus et patria iam se metitur in hasta,
 
o dolor, o seri materno in corde timores!
 
non potui infelix, cum primum gurgite nostro
 
Rhoeteae cecidere trabes, attollere magnum
 
aequor et incesti praedonis vela profunda 45
 
tempestate sequi cunctasque inferre sorores?
 
nunc quoque — sed tardum, iam plena iniuria raptae,
 
ibo tamen pelagique deos dextramque secundi,
 
quod superest, complexa Iovis per Tethyos annos
 
grandaevumque patrem supplex miseranda rogabo 50
 
unam hiemem.’ dixit magnumque in tempore regem
 
aspicit. Oceano veniebat ab hospite, mensis
 
laetus et aequoreo diffusus nectare vultus —
 
unde hiemes ventique silent cantuque, quieto
 
armigeri Tritones eunt scopulosaque cete 55
 
Tyrrhenique greges circumque intraque rotantur
 
rege salutato; placidis ipse arduus undis
 
eminet et triplici telo iubet ire iugales,
 
illi spumiferos glomerant a pectore cursus,
 
pone natant delentque pedum vestigia cauda— 60
 
cum Thetis: ‘o magni genitor rectorque profundi,
 
aspicis in quales miserum patefeceris usus
 
aequor? eunt tutis terrarum crimina velis,
 
ex quo iura freti maiestatemque repostam
 
rupit Iasonia puppis Pagasaea rapina. 65
 
en aliud furto scelus et spolia hospita portans
 
navigat iniustae temerarius arbiter Idae,
 
eheu quos gemitus terris caeloque daturus,
 
quos mihi! sic Phrygiae pensamus gaudia palmae,
 
hi veneris mores, hoc gratae munus alumnae? 70
 
has saltem — num semideos nostrumque reportant
 
Thesea? — si quis adhuc undis honor, obrue puppes,
 
aut permitte fretum! nulla inclementia: fas sit
 
pro nato timuisse mihi. da pellere luctus,
 
nec tibi de tantis placeat me fluctibus unum 75
 
litus et Iliaci scopulos habitare sepulcri.’
 
Orabat laniata genas et pectore nudo
 
caeruleis obstabat equis, sed rector aquarum
 
invitat curru dictisque ita mulcet amicis:
 
‘ne pete Dardaniam frustra, Theti, mergere classem: 80

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme