Book 1
Nereis et pulchros ferro praestruxerit artus?
haec Graiae castris iterant traduntque cohortes,
cedit turba ducum vincique haud maesta fatetur.
sic cum pallentes Phlegraea in castra coirent
caelicolae iamque Odrysiam Gradivus in hastam
485
surgeret et Libycos Tritonia tolleret angues
ingentemque manu curvaret Delius arcum,
stabat anhela metu solum Natura Tonantem
respiciens — quando ille hiemes tonitrusque vocaret
nubibus, igniferam quot fulmina posceret Aetnen?
490
Atque ibi dum mixta vallati plebe suorum
et maris et belli consultant tempora reges,
increpitans magno vatem Calchanta tumultu
Protesilaus ait — namque huic bellare cupido
praecipua et primae iam tunc data gloria mortis — :
495
‘o nimium Phoebi tripodumque oblite tuorum,
Thestoride, quando ora deo possessa movebis
iustius aut quianam Parcarum occulta recludis 3?
cernis ut ignotum cuncti stupeantque fremantque
Aeaciden? sordent vulgo Calydonius heros
500
et magno genitus Telamone Aiaxque secundus,
nos quoque: sed Mavors et Troia arrepta probabunt.
illum neglectis — pudet heu! — ductoribus omnes
belligerum ceu numen amant, dic ocius aut cur
serta comis et multus honos? quibus abditus oris
505
quave iubes tellure peti? nam fama nec antris
Chironis patria nec degere Peleos aula.
heia, inrumpe deos et fata latentia vexa,
laurigerosque ignes, si quando, avidissimus hauri!
arma horrenda tibi saevosque remisimus enses,
510
numquam has imbelles galea violabere vittas:
sed felix numeroque ducum praestantior omni,
si magnum Danais per te depfendis Achillem.”
Iamdudum trepido circumfert lumina motu
intrantemque deum primo pallore fatetur
515
Thestorides; mox igne genas et sanguine torquens
nec socios nec castra videt, sed caecus et absens
nunc superum magnos deprendit in aethere coetus,
nunc sagas adfatur aves, nunc dura sororum
licia, turiferas modo consulit anxius aras
520