Book 9
reddere tela fuit; iamque et Sicyonius Alcon
venerat auxilio, Pisaeaque praepetis Idae
turma subit cuneumque replent, his laetus in hostes
Lernaeam iacit ipse trabem, volat illa sagittis
aequa fuga mediumque nihil cunctata Politen
125
transabit et iuncti clipeum cavat improba Mopsi.
Phocea tum Cydona Tanagraeumque Phalanthum
atque Erycem, hunc retro conversum et tela petentem,
dum spes nulla necis, crinito a vertice figit;
faucibus ille cavis hastam non ore receptam
130
miratur moriens, pariterque et murmure plenus
sanguis et expulsi salierunt cuspide dentes,
ausus erat furto dextram eiectare Leonteus,
pone viros atque arma latens, positumque trahebat
prenso crine caput: vidit, quamquam undique crebrae,
135
Hippomedon, ante ora minae, saevoque protervam
abstulit ense manum; simul increpat: ‘hanc tibi Tydeus,
Tydeus ipse rapit; post et confecta virorum
fata time magnosque miser fuge tangere manes!’
ter Cadmea phalanx torvum abduxere cadaver,
140
ter retrahunt Danai: Siculi velut anxia puppis
seditione maris nequiquam obstante magistro
errat et averso redit in vestigia velo.
Non ibi Sidoniac valuissent pellere coepto
Hippomedonta manus, non illum impacta moverent
145
tormenta oppositum, formidatique superbis
turribus impulsus temptato umbone redissent.
sed memor Elysii regis noxasque recensens
Tydeos in medios astu subit impia campos
Tisiphone: sensere acies subitusque cucurrit
150
sudor equis sudorque viris, quamquam ore remisso
Inachium Angebat Halyn; nusquam impius ignis
verberaque, et iussi tenuere silentia crines,
arma gerit iuxtaque feri latus Hippomedontis
blanda genas vocemque venit, tamen ille loquentis
155
extimuit vultus admiraturque timorem.
illa autem lacrimans tu nunc ait, ‘inclyte, frustra
exanimes socios inhumataque corpora Graium —
scilicet is nobis metus, aut iam cura sepulcri? —
protegis; ipse manu Tyria tibi captus Adrastus
160