Thesauros Literature Epic Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Book 9

 
et prensis concussa comis ter colla quaterque
 
stare negant, ipsisque nefas lacrimabile Thebis,
 
ibat purpureus niveo de pectore sanguis,
 
tandem haec singultu verba incidente profatur:
 
‘labimur, i, miseram, Dorceu, solare parentem. 885
 
illa quidem, si vera ferunt praesagia curae,
 
aut somno iam triste nefas aut omine vidit,
 
tu tamen arte pia trepidam suspende diuque
 
decipito; neu tu subitus neve arma tenenti
 
veneris, et tandem, cum iam cogere fateri, 890
 
dic: merui, genetrix, poenas invita capesse;
 
arma puer rapui, nec te retinente quievi,
 
nec tibi sollicitae tandem inter bella peperci,
 
vive igitur potiusque animis irascere nostris,
 
et iam pone metus, frustra de colle Lycaei 895
 
anxia prospectas, si quis per nubila longe
 
aut sonus aut nostro sublatus ab agmine pulvis:
 
frigidus et nuda iaceo tellure, nec usquam
 
tu prope, quae voltus efflantiaque ora teneres.
 
hunc tamen, orba parens, crinem’ dextraque secandum 900
 
praebuit ‘hunc toto capies pro corpore crinem,
 
comere quem frustra me dedignante solebas,
 
huic dabis exsequias, atque inter iusta memento,
 
ne quis inexpertis hebetet mea tela lacertis
 
dilectosque canes ullis agat amplius antris. 905
 
haec autem primis arma infelicia castris
 
ure, vel ingratae crimen suspende Dianae.’
← Previous 23 / 23

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme