Thesauros Literature Epic Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Book 9

 
At pater Ogygias Mavors circumspicit alas
 
horrendumque Dryanta movet, cui sanguinis auctor
 
turbidus Orion, comitesque odisse Dianae (
 
inde furit) patrium, hic turbatos arripit ense
 
Arcadas exarmatque ducem; cadit agmine longo 845
 
Cyllenes populus Tegeesque habitator opacae,
 
Aepytiique duces Telphusiacaeque phalanges,
 
ipsum autem et lassa fidit prosternere dextra,
 
nec servat vires: etenim huc iam fessus et illuc
 
mutabat turmas; urgent praesagia mille 850
 
funeris, et nigrae praecedunt nubila mortis,
 
iamque miser raros comites verumque videbat
 
Dorcea, iam vires paulatim abscedere sensit,
 
sensit et exhaustas umero leviore pharetras;
 
iam minus atque minus fert arma puerque videtur 855
 
et sibi, cum torva clipei metuendus obarsit
 
luce Dryas: tremor ora repens ac viscera torsit
 
Arcados; utque feri vectorem fulminis albus
 
cum supra respexit olor, cupit hiscere ripam
 
Strymonos et trepidas in pectora contrahit alas: 860
 
sic iuvenem saevi conspecta mole Dryantos
 
iam non ira subit, sed leti nuntius horror,
 
arma tamen, frustra superos Triviamque precatus,
 
molitur pallens et surdos expedit arcus,
 
iamque instat telis et utramque obliquus in ulnam 865
 
cornua contingit mucrone et pectora nervo,
 
cum ducis Aonii magno cita turbine cuspis
 
fertur in adversum nervique obliqua sonori
 
vincla secat: pereunt ictus manibusque remissis
 
vana supinato ceciderunt spicula cornu. 870
 
tunc miser et frenos turbatus et arma remisit,
 
vulneris impatiens, umeri quod tegmine dextri
 
intrarat facilemque cutem: subit altera cuspis
 
cornipedisque fugam succiso poplite sistit,
 
tunc cadit ipse Dryas — mirum — nec vulneris umquam 875
 
conscius: olim auctor teli causaeque patebunt.
 
At puer infusus sociis in devia campi
 
tollitur — heu simplex aetas! — moriensque iacentem
 
flebat equum; cecidit laxata casside vultus,
 
aegraque per trepidos exspirat gratia visus, 880

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme