Book 9
huic geminum obliqua traiecit harundine tempus,
exsilit hac ferrum, velox hac pinna remansit:
fluxit utrimque cruor, nulli tela aspera mortis
dant veniam, non forma Lamum, non infula Lygdum,
non pubescentes texerunt Aeolon anni:
765
Agitur ora Lamus, fiet saucius inguina Lygdus,
perfossus telo niveam gemis, Aeole, frontem,
te praeceps Euboea tulit, te candida Thisbe
miserat, hunc virides non excipietis Erythrae.
numquam cassa manus, nullum sine numine fugit
770
missile, nec requies dextrae, sonitumque priori
iungit harundo sequens, unum quis crederet arcum
aut unam saevire manum? modo derigit ictus,
nunc latere alterno dubius conamina mutat,
nunc fugit instantes et solo respicit arcu.
775
Et iam mirantes indignantesque coibant
Labdacidae, primusque Iovis de sanguine claro
Amphion ignarus adhuc, quae funera campis
ille daret: ‘quonam usque moram lucrabere fati,
o multum meritos puer orbature parentes?
780
quin etiam menti tumor atque audacia gliscit,
congressus dum nemo tuos pugnamque minorem
dignatur bellis, iramque relinqueris infra,
i, repete Arcadiam mixtusque aequalibus illic,
dum ferus hic vero desaevit pulvere Mavors,
785
proelia lude domi: quodsi te maesta sepulcri
fama movet, dabimus leto moriare virorum!’
iamdudum hune contra stimulis gravioribus ardet
trux Atalantiades — necdum ille quierat — et infit:
‘sera etiam in Thebas, quarum hic exercitus, arma
790
profero; quisnam adeo puer, ut bellare recuset
talibus? Arcadiae stirpem et fera semina gentis,
non Thebana vides: non me sub nocte silenti
Thyias Echionio genetrix famulata Lyaeo
edidit, haud umquam deformis vertice mitras
795
induimus turpemque manu iactavimus hastam,
protinus adstrictos didici reptare per amnes
horrendasque domos magnarum intrare ferarum
et — quid plura loquar? ferrum mea semper et arcus
mater habet, vestri feriunt cava tympana patres.’
800