Thesauros Literature Epic Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Book 8

 
Amphiaraus aves, tantaeque haud invidus artis
 
gaudebat dici similem iuxtaque secundum,
 
illum ingens confundit honos inopinaque turbat
 
gloria et oblatas frondes submissus adorat,
 
seque oneri negat esse parem cogique meretur: 285
 
sicut Achaemenius solium gentesque paternas
 
excepit si forte puer, cui vivere patrem
 
tutius, incerta formidine gaudia librat,
 
an fidi proceres, ne pugnet volgus habenis,
 
cui latus Euphratae, cui Caspia limina mandet; 290
 
sumere tunc arcus ipsumque onerare veretur
 
patris equum, visusque sibi nec sceptra capaci
 
sustentare manu nec adhuc implere tiaram.
 
Atque is ubi intorto signatus vellere crinem
 
convenitque deis, hilari per castra tumultu 295
 
vadit ovans ac, prima sui documenta, sacerdos
 
Tellurem placare parat: nec futile maestis
 
id visum Danais, geminas ergo dicet aras
 
arboribus vivis et adulto caespite texi
 
imperat, innumerosque deae, sua munera, flores 300
 
et cumulos frugum et quicquid novat impiger annus
 
addit et intacto spargens altaria lacte
 
incipit: ‘o hominum divomque aeterna creatrix,
 
quae fluvios silvasque animarum et semina mundo
 
cuncta Prometheasque manus Pyrrhaeaque saxa 305
 
gignis, et impastis quae prima alimenta dedisti
 
mutastique viris, quae pontum ambisque vehisque:
 
te penes et pecudum gens mitis et ira ferarum
 
et volucrum requies; firmum atque immobile mundi
 
robur inoccidui, te velox machina caeli 310
 
aere pendentem vacuo, te currus uterque
 
circuit, o rerum media indivisaque magnis
 
fratribus! ergo simul tot gentibus alma, tot altis
 
urbibus ac populis, subterque ac desuper una
 
suffieis, astriferumque domos Atlanta supernas 315
 
ferre laborantem nullo vehis ipsa labore:
 
nos tantum portare negas, nos, diva, gravaris?
 
quod, precor, ignari luimus seelus? an quia plebes
 
externa Inachiis huc adventamus ab oris?
 
omne homini natale solum, nee te, optima, saevo 320

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme