Thesauros Literature Epic Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Book 8

 
maesta viris requies et nox auctura timores.
 
Quae tibi nunc facies, postquam permissa gemendi
 
copia? qui fletus galeis cecidere solutis?
 
nil solitum fessos iuvat; abiecere madentes,
 
sicut erant, clipeos, nec quisquam spicula tersit, 165
 
nec laudavit equum, nitidae nec cassidis altam
 
compsit adornavitque iubam; vix magna lavare
 
vulnera et efflantes libet internectere plagas:
 
tantus ubique dolor, mensas alimentaque bello
 
debita nec pugnae suasit timor: omnia laudes, 170
 
Amphiarae, tuas fecundaque pectora veri
 
commemorant lacrimis, et per tentoria sermo
 
unus: abisse deos dilapsaque numina castris.
 
‘heu ubi laurigeri currus sollemniaque arma
 
et galeae vittatus apex? hoc antra lacusque 175
 
Castalii tripodumque fides? sic gratus Apollo?
 
quis mihi sidereos lapsus mentemque sinistri
 
fulguris, aut caesis saliat quod numen in extis,
 
quando iter, unde morae, quae saevis utilis armis,
 
quae pacem magis hora velit? quis iam omne futurum 180
 
proferet, aut cum quo volucres mea fata loquentur?
 
hos quoque bellorum casus nobisque tibique
 
praescieras, et — quanta sacro sub pectore virtus! —
 
venisti tamen et miseris comes additus armis,
 
et cum te tellus fatalisque hora vocaret, 185
 
tu Tyrias acies adversaque signa vacasti
 
sternere; tunc etiam media de morte timendum
 
hostibus infestaque abeuntem vidimus hasta,
 
et nunc te quis casus habet? poterisne reverti
 
sedibus a Stygiis altaque erumpere terra? 190
 
anne sedes hilares iuxta tua numina Parcas
 
et vice concordi discis ventura docesque?
 
an tibi felices lucos miseratus Averni
 
rector et Elysias dedit inservare volucres?
 
quidquid es, aeternus Phoebo dolor et nova clades 195
 
semper eris mutisque diu plorabere Delphis,
 
hic Tenedon Chrysenque dies partuque ligatam
 
Delon et intonsi eludet penetralia Branchi,
 
nec Clarias hac luce fores Didymaeaque quisquam
 
limina nec Lyciam supplex consultor adibit. 200

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme