Thesauros Literature Epic Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Book 8

 
attremit oranti, suaque et quae desuper urguet
 
nutabat tellus: non fortius aethera vultu
 
torquet et astriferos inclinat Iuppiter axes.
 
At tibi quos inquit, ‘manes, qui limite praeceps
 
non licito per inane ruis?’ subit ille minantem 85
 
iam tenuis visu, iam vanescentibus armis,
 
iam pedes: exstincto tamen indecerptus in ore
 
augurii perdurat honos, obscuraque fronti
 
vitta manet, ramumque tenet morientis olivae.
 
‘si licet et sanctis hic ora resolvere fas est 90
 
manibus, o cunctis finitor maxime rerum,
 
at mihi, qui quondam causas elementaque noram,
 
et sator, oro, minas stimulataque corda remulce,
 
neve ira dignare hominem et tua iura timentem,
 
nam nec ad Herculeos — unde haec mihi proelia 2? — raptus, 95
 
nec venerem inlicitam — crede his insignibus — ausi
 
intramus Lethen: fugiat ne tristis in antrum
 
Cerberus, aut nostros timeat Proserpina currus,
 
augur Apollineis modo dilectissimus aris,
 
testor inane chaos — quid enim hic iurandus Apollo? — ; 100
 
crimine non ullo subeo nova fata, nec alma
 
sic merui de luce rapi; scit iudicis urna
 
Dictaei verumque potest deprendere Minos,
 
coniugis insidiis et iniquo venditus auro
 
Argolicas acies — unde haec tibi turba recentum 105
 
umbrarum, et nostrae veniunt quoque funera dextrae —
 
non ignarus ini: subito me turbine mundi —
 
horret adhuc animus — mediis e milibus hausit
 
nox tua. quae mihi mens, dum per cava viscera terrae
 
vado diu pendens et in aere volvor operto? 110
 
ei mihi! nil ex me sociis patriaeque relictum,
 
vel captum Thebis; iam non Lernaea videbo
 
tecta, nec attonito saltem cinis ibo parenti,
 
non tumulo, non igne miser lacrimisque meorum
 
productus, toto pariter tibi funere veni, 115
 
nil istis ausurus equis; nec deprecor umbram
 
accipere et tripodum iam non meminisse meorum.
 
nam tibi praesagi quis iam super auguris usus,
 
cum Parcae tua iussa trahant? sed pectora flectas
 
et melior sis, quaeso, deis. si quando nefanda 120

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme