Book 8
it referens mandata ducis, quam providus heros
iamiam in fine viae percussam obliquat, et ipse
telum ingens avide et quanto non ante lacerto
impulit: ibat atrox finem positura duello
lancea, convertere oculos utrimque faventes
685
Sidonii Graique dei; crudelis Erinys
obstat et infando differt Eteoclea fratri:
cuspis in armigerum Phlegyan peccavit, ibi ingens
pugna virum, stricto nam saevior inruit ense
Aetolus, retroque datum Thebana tegebant
690
arma ducem, sic densa lupum iam nocte sub atra
arcet ab adprenso pastorum turba iuvenco;
improbus erigitur contra, nec cura vetantes
impetere: illum, illum, semel in quem venerat, urget.
non secus obiectas acies turbamque minorem
695
dissimulat transitque manu; tamen ora Thoantis,
pectora Deilochi, Clonii latus, ilia torvi
perforat Hippotadae; truncis sua membra remittit
interdum galeasque rotat per nubila plenas.
et iam corporibus sese spoliisque cadentum
700
clauserat; unum acies circum consumitur, unum
omnia tela vovent: summis haec ossibus haerent,
pars frustrata cadunt, partem Tritonia vellit,
multa rigent clipeo, densis iam consitus hastis
ferratum quatit umbo nemus, tergoque fatiscit
705
atque umeris gentilis aper; nusquam ardua coni
gloria, quique apicem torvae Gradivus habebat
cassidis, haud laetum domino ruit omen: inusta
temporibus nuda aera sedent, circumque sonori
vertice percusso volvuntur in arma molares.
710
iam cruor in galea, iam saucia proluit ater
pectora permixtus sudore et sanguine torrens,
respicit hortantes socios et Pallada fidam,
longius opposita celantem lumina parma:
ibat enim magnum lacrimis inflectere patrem.
715
Ecce secat zephyros ingentem fraxinus iram
fortunamque ferens, teli non eminet auctor:
Astacides Melanippus erat, nec prodidit ipse,
et vellet latuisse manum, sed gaudia turmae
monstrabant trepidum; nam flexus in ilia Tydeus
720