Thesauros Literature Epic Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Book 7

 
mecum aeterna domus, quotiens iam torta reponam
 
fulmina, quam rarus terris hic imperet ignis.
 
quin etiam invitus magna uleiscendaque passis
 
aut Lapithas Marti, aut veterem Calydona Dianae
 
expugnare dedi; maesta est iactura pigetque 205
 
tot mutare animas, tot reddere corpora vitae.
 
Labdacios vero Pelopisque a stirpe nepotes
 
tardum abolere mihi; scis ipse — ut crimina mittam
 
Dorica — , quam promptae superos incessere Thebae;
 
te quoque — sed, quoniam vetus excidit ira, silebo. 210
 
non tamen aut patrio respersus sanguine Pentheus,
 
aut matrem scelerasse toris aut crimine fratres
 
progenuisse reus, lacero tua lustra replevit
 
funere: ubi hi fletus, ubi tune ars tanta precandi?
 
ast ego non proprio diros impendo dolori 215
 
Oedipodionidas: rogat hoc tellusque polusque
 
et pietas et laesa fides naturaque, et ipsi
 
Eumenidum mores, sed tu super urbe moveri
 
parce tua: non hoc statui sub tempore rebus
 
occasum Aoniis, veniet suspeetior aetas 220
 
ultoresque alii: nunc regia Iuno queretur.’
 
his ille auditis mentemque habitumque recepit;
 
ut eum sole malo tristique rosaria pendent
 
usta noto, si clara dies zephyrique refecit
 
aura polum, redit omnis honos, emissaque lucent 225
 
germina et informes ornat sua gloria virgas.
 
Nuntius attonitas iamdudum Eteoelis ad aures
 
explorata ferens longo docet agmine Graios
 
ire duces, nec iam Aoniis procul afore campis;
 
quacumque ingressi, tremere ac miserescere cunctos 230
 
Thebarum; qui stirpe, refert, qui nomine et armis,
 
ille metum condens audire exposcit et odit
 
narrantem; hinc socios dictis stimulare suasque
 
metiri decernit opes. exciverat omnem
 
Aoniam Euboeamque et Phocidos arva propinquae 235
 
Mars, ita dulce Iovi; longe fugit ordine velox
 
tessera: propellunt acies, seseque sub armis
 
ostentant; subeunt campo, qui proximus urbi
 
damnatus bellis patet exspectatque furores.
 
nondum hostes contra, trepido tamen agmine matres 240

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme