Book 7
terribilemque vagas ululatum spargit in auras.
exsiluere animi, dubiumque in murmure vulgus
pendet: ‘ubi iste fragor? ni fallimur aure. sed unde
pulvereo stant astra globo? num Ismenius ultro
miles? ita est: veniunt, tanta autem audacia Thebis?
125
an dubitent — age! — , dum inferias et busta colamus?’
haec Pavor attonitis; variosque per agmina vultus
induitur, nunc Pisaeis e milibus unus,
nunc Pylius, nunc ore Lacon, hostesque propinquos
adiurat turmasque metu consternat inani.
130
nil falsum trepidis, ut vero amentibus ipse
incidit et sacrae circum fastigia vallis
turbine praevectus rapido ter sustulit hastam,
ter concussit equos, clipeum ter pectore plausit:
arma, arma insani sua quisque ignotaque nullo
135
more rapit, mutant galeas alienaque cogunt
ad iuga cornipedes; ferus omni in pectore saevit
mortis amor caedisque, nihil flagrantibus obstat:
praecipiant redimuntque moras, sic litora vento
incipiente fremunt, fugitur cum portus; ubique
140
vela fluunt, laxi iactantur ubique rudentes;
iamque natant remi, natat omnis in aequore summo
ancora, iam dulcis medii de gurgite ponti
respicitur tellus comitesque a puppe relicti.
viderat Inachias rapidum glomerare cohortes
145
Bacchus iter; gemuit Tyriam conversus ad urbem,
altricemque domum et patrios reminiscitur ignes,
purpureum tristi turbatus pectore vultum:
non crines, non serta loco, dextramque reliquit
thyrsus, et intactae ceciderunt cornibus uvae.
150
ergo ut erat lacrimis lapsoque inhonorus amictu
ante Iovem — et tunc forte polum secretus habebat —
constitit, haud umquam facie conspectus in illa —
nec causae latuere patrem — , supplexque profatur:
‘ exscindisne tuas, divum sator optime, Thebas?
155
saeva adeo coniunx? nec te telluris amatae
deceptique laris miseret cinerumque meorum?
esto, olim invitum iaculatus nubibus ignem
— credimus — : en iterum atra refers incendia terris,
nec Styge iurata, nec paelicis arte rogatus.
160