Thesauros Literature Epic Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Book 7

 
Atque ea cunctantes Tyrii primordia belli
 
Iuppiter haud aequo respexit corde Pelasgos,
 
concussitque caput, motu quo celsa laborant
 
sidera proclamatque adici cervicibus Atlas,
 
tunc ita velocem Tegees adfatus alumnum: 5
 
‘i, medium rapido Borean inlabere saltu
 
Bistonias, puer, usque domos axemque nivosi
 
sideris, Oceano vetitum qua Parrhasis ignem
 
nubibus hibernis et nostro pascitur imbri,
 
atque ibi seu posita respirat cuspide Mavors, 10
 
quamquam invisa quies, seu, quod reor, arma tubasque
 
insatiatus habet caraeque in sanguine gentis
 
luxuriat: propere monitus iramque parentis
 
ede, nihil parcens, nempe olim accendere iussus
 
Inachias acies atque omne, quod Isthmius umbo 15
 
distinet et raucae circumtonat ira Maleae:
 
illi vix muros limenque egressa iuventus
 
sacra colunt; credas bello rediisse, tot instant
 
plausibus, offensique sedent ad iusta sepulcri.
 
hicne tuus, Gradive, furor? sonat orbe recusso 20
 
discus et Ocbalii coeunt in proelia caestus,
 
at si ipsi rabies ferrique insana voluptas
 
qua tumet, immeritas cineri dabit impius urbes
 
ferrum ignemque ferens, implorantesque Tonantem
 
sternet humi populos miseruntque exhauriet orbem, 25
 
nunc lenis belli nostraque remittitur ira.
 
quodni praecipitat pugnas dictoque iubentis
 
ocius impingit Tyriis Danaa agmina muris —
 
nil equidem crudele minor —, sit mite bonumque
 
numen, et effreni laxentur in otia mores, 30
 
reddat equos ensemque mihi, nec sanguinis ultra
 
ius erit: aspiciam terras pacemque iubebo
 
omnibus; Ogygio sat erit Tritonia bello.’
 
Dixerat, et Thracum Cyllenius arva subibat;
 
atque illum Arctoae labentem cardine portae 35
 
tempestas aeterna plagae praetentaque caelo
 
agmina nimborum primique Aquilonis hiatus
 
in diversa ferunt: crepat aurea grandine multa
 
palla, nec Arcadii bene protegit umbra galeri.
 
hic steriles delubra notat Mavortia silvas — 40
1 / 21 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme