Thesauros Literature Epic Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Book 6

 
hac altrice nefas; atquin et blandus ad illam,
 
nate, magis, solam nosse atque audire vocantem,
 
ignarusque mei: nulla ex te gaudia matri,
 
illa tuos questus lacrimososque impia risus
 
audiit et vocis decerpsit murmura primae. 165
 
illa tibi genetrix semper, dum vita manebat,
 
nune ego. sed miserae mihi nec punire potestas
 
sic meritam! quid dona, duces, quid inania fertis
 
iusta rogis? illam — nil poscunt amplius umbrae, —
 
illam, oro, cineri simul excisaeque parenti 170
 
reddite, quaeso, duces, per ego haec primordia belli,
 
cui peperi; sic aequa gemant mihi funera matres
 
Oxygiae.’ sternit crines iteratque precando:
 
‘reddite, nec vero crudelem avidamque vocate
 
sanguinis: oceumbam pariter, dum vulnere iusto 175
 
exsaturata oculos, unum impellamur in ignem.’
 
talia vociferans alia de parte gementem
 
Hypsipylen — neque enim illa comas nec pectora servat —
 
agnovit longe, et socium indignata dolorem:
 
‘hoc saltem, o proceres, tuque o, cui pignora nostri 180
 
proturbata tori, prohibete, auferte supremis
 
invisam exsequiis. quid se funesta parenti
 
miscet et in nostris spectatur et ipsa ruinis?’
 
cui luget complexa suos? dixitque repente
 
concidit, abruptisque obmutuit ore querelis.
 
sic ait abruptisque immutuit ore querellis: 185
 
non secus ac primo fraudatum lacte iuvencum,
 
cui trepidae vires et solus ab ubere sanguis,
 
seu fera seu duras avexit pastor ad aras;
 
nunc vallem spoliata parens, nunc flumina questu,
 
nunc armenta movet vacuosque interrogat agros; 190
 
tunc piget ire domum, maestoque novissima campo
 
exit et oppositas impasta avertitur herbas.
 
At genitor sceptrique decus cultusque Tonantis
 
inicit ipse rogis, tergoque et pectore fusam
 
caesariem ferro minuit sectisque iacentis 195
 
obnubit tenuia ora comis, ac talia fletu
 
verba pio miscens: ‘alio tibi, perfide, pacto,
 
Iuppiter, hunc crinem voti reus ante dicaram,
 
si pariter virides nati libare dedisses

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme