Book 6
desuper Ossa rigens, ipsum glaciale ferebant
720
Pelion et trepido sperabant iungere caelo.
Tum genitus Talao victori tigrin inanem
ire iubet, fulvo quae circumfusa nitebat
margine et extremos auro mansueverat ungues.
Gnosiacos arcus habet et vaga tela Menestheus.
725
at tibi ait, ‘Phlegya, casu frustrate sinistro,
hunc, quondam nostri decus auxiliumque Pelasgi,
ferre damus,neque enim Hippomedon inviderit, ensem,
nunc opus est animis: infestos tollite caestus
comminus; haec bellis et ferro proxima virtus.’
730
Constitit immanis cerni immanisque timeri
Argolicus Capaneus, ac dum nigrantia plumbo
tegmina cruda boum non mollior ipse lacertis
induitur, ‘date tot iuvenum de milibus unum
huc’ ait, ‘atque utinam potius de stirpe veniret
735
aemulus Aonia, quem fas demittere leto,
nec mea crudelis civili sanguine virtus.’
obstipuere animi, fecitque silentia terror.
tandem insperatus nuda de plebe Laeonum
prosilit Aleidamas, mirantur Dorica regum
740
agmina; sed socii fretum Polluce magistro
norant et sacras inter crevisse palaestras.
ipse deus posuitque manus et bracchia finxit —
materiae suadebat amor; — tune saepe locavit
comminus, et simili stantem miratus in ira
745
sustulit exsultans nudumque in pectora pressit,
illum indignatur Capaneus ridetque vocantem
ut miserans, poscitque alium, tandemque coaetus
restitit, et stimulis iam languida colla tumescunt.
fulmineas alte suspensi corpora plantis
750
erexere manus; tuto procul ora recessu
armorum in speculis, aditusque ad volnera elusi.
hic, quantum Tityos Stygiis consurgat ab arvis,
si torvae patiantur aves, tanta undique pandit
membrorum spatia et tantis ferus ossibus exstat.
755
hic paulo ante puer, sed enim maturius aevo
robur, et ingentes spondet tener impetus annos,
quem vinci haud quisquam saevo neque sanguine tingui
malit, et erecto timeat spectacula voto.