Book 5
in scelus, atque hilares acuunt fera tela Sorores,
invasere nefas, cuncto sua regnat Erinys
pectore, non aliter Scythicos armenta per agros
Hyrcanae elausere leae, quas exigit ortu
prima fames, a vidique implorant ubera nati.
205
quos tibi nam, dubito, scelerum de mille figuris
expediam casus. Elymum temeraria Gorge
evinctum ramis altaque in mole tapetum
efflantem somno crescentia vina superstans
vulnera disiecta rimatur veste, sed illum
210
infelix sopor admota sub morte refugit,
turbidus incertumque oculis vigilantibus hostem
occupat amplexu, nec segnius illa tenentis
pone adigit costas, donec sua pectora ferro
tangeret, is demum sceleri modus; ora supinat
215
blandus adhuc oculisque tremens et murmure Gorgen
quaerit et indigno non solvit bracchia collo.
non ego nunc volgi quamquam crudelia pandam
funera, sed propria luctus de stirpe recordor:
quod te, nave Cydon, quod te per colla refusis
220
intactum, Crenaee, comis, quibus ubera mecum
obliquumque a patre genus, fortemque, timebam
quem desponsa, Gyan vidi lapsare eruentae
vulnere Myrmidones, quodque inter serta torosque
barbara ludentem fodiebat Epopea mater.
225
fiet super aequaevum soror exarmata Lyeaste
Cydimon, heu similes perituro in corpore vultus
aspiciens floremque genae et quas finxerat auro
ipsa comas, cum saeva parens iam coniuge fuso
adstitit impellitque minis atque ingerit ensem.
230
ut fera, quae rabiem placido desueta magistro
tardius arma movet stimulisque et verbere crebro
in mores negat ire suos, sic illa iacenti
incidit undantemque sinu conlapsa cruorem
excipit et laceros premit in nova vulnera crines.
235
ut vero Alcimeden etiamnum in murmure truncos
ferre patris vultus et egentem sanguinis ensem
conspexi, riguere comae atque in viscera saevus
horror iit: meus ille Thoas, mea dira videri
dextra mihi! extemplo thalamis turbata paternis
240