Thesauros Literature Epic Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Book 5

 
inruerant, matremque avidis complexibus ambo
 
diripiunt flentes alternaque pectora mutant.
 
illa velut rupes immoto saxea visu
 
haeret et expertis non audet credere divis.
 
ut vero et vultus et signa Argoa relictis 725
 
ensibus atque umeris amborum intextus Iason,
 
cesserunt luctus, turbataque munere tanto
 
conruit, atque alio maduerunt lumina fletu.
 
addita signa polo, laetoque ululante tumultu
 
tergaque et aera dei motas crepuere per auras. 730
 
Tunc pius Oeclides, ut prima silentia volgi
 
mollior ira dedit placidasque accessus ad aures:
 
‘audite, o ductor Nemeae lectique potentes
 
Inachidae, quae certus agi manifestat Apollo.
 
iste quidem Argolicis haud olim indebitus armis 735
 
luctus adest, recto descendunt limite Parcae:
 
et sitis interitu fluviorum et letifer anguis,
 
et puer, heu nostri signatus nomine fati,
 
Archemorus, cuncta haec superum demissa suprema
 
mente fluunt, differte animos festinaque tela 740
 
ponite; mansuris donandus honoribus infans,
 
et meruit; det pulchra suis libamina virtus
 
manibus, atque utinam plures innectere pergas,
 
Phoebe, moras, semperque novis bellare vetemur
 
casibus, et semper Thebe funesta recedas! 745
 
at vos magnorum transgressi fata parentum
 
felices, longum quibus hinc per saecula nomen,
 
dum Lernaea palus et dum pater Inachus ibit,
 
dum Nemea tremulas campis iaculabitur umbras,
 
ne fletu violate sacrum, ne plangite divos: 750
 
nam deus iste, deus, Pyliae nec fata senectae
 
maluerit, Phrygiis aut degere longius annis.’
 
fmierat, caeloque cavam nox induit umbram.
← Previous 19 / 19

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme